Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/128

118 caput cxxviii

CAPUT CXXVIII

DE IURE OPTIMO ROMANORUM

Ius optimum, iuris gentium origine, iuris romani custodia.

[1] Hinc perspicue palam cernis ius optimum, quod hactenus romanorum proprium putatum est, esse iuris gentium origine1, iuris romani custodia. Id namque quisque populus liber inter suos habebat: romani autem, iuris gentium custodia, hoc est iure victoriae, victis populis ademere, et sic inter suos conservarunt. Quod piane demonstrat Cicero, De haruspicum responsis, ubi inquit: «Multae sunt domus in hac Urbe, patres conscripti, atque haud scio, an pene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato», cuius species mox enumerat «iure haereditario, iure nexus mancipii», etc., ubi antiquissimi iuris gentium illustre vestigium agnoscitur, cum distinguat ius optimum a iure privato haereditatis, nexus mancipii, etc. Quem Ciceronis locum pro hac tanta antiquitate nulli rectius quam hispani, gens eius, quod semel placuit, gravissima, explicarent, apud quos in haec usque tempora hoc ius optimum domorum perdurat, quo dicunt, ut Otalora, De hispanorum nobilitate, testatur, «solar conocido», et patricium definiunt «hombre de solar conocido», et patriciam gentem vel familiam appellant «solariega».

Iuris optim romani proprietates duae: ius plenissimum,
ius certissimum.

[2] Iuris autem optimi inter romanos recepti sunt proprietates duae. Altera qua est plenissimum, quod eruditi, quasi divinantes verum, fatentur, quum praedia optimi iuris, quae Cicero in Agraria definit «quae immunia prorsus sunt», recte interpretantur «ab omni servitute et obligatione pignoris ac tributo», et explicant «praedia alaudalia» vel, ut corrupte loquuntur, «allodialia», quod tantundem est ac si dicas «bona

  1. Cap. CIV, § «Sic optimi» [16].