Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/147


caput cxlv 137

Aeternae1), salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti, nil veniae habere (ad exemplum eius, qui supra dictus est, rationis aeternus rigor2), si modum excesseris». Unde omnium tardissimae respublicae liberae natae sunt.

Lex «mens affectíbus vacua».

[2] Namque ea forma est omnium maxime excogitata, quia praestantis acuminis est intelligere genera rerum, ex quibus leges propriae dictae conciperentur3; legem esse «mentem affectibus vacuam», ut praeclare Aristoteles dixit; et singulos falli posse, ac magnum argumentum veri esse quod idem omnibus videatur. Et sane ita natura comparatum oportuit, qua homines prius sua tuentur, deinde, sui securi, inhiant alienis.

Respublica optimatium ad tuendum, regia et libera
ad proferendum imperium nata.

[3] Respublicae optimatium natae ut optimi a plebibus sua tuerentur4; regia et libera, uti mox dicemus, ut imperia proferrent.

CAPUT CXLV

DE FORMIS RERUM PUBLICARUM EX POPULORUM NATURA

Fortissimae sub optimatibus, ut europaei.

[1] Gentes fortissimae sub optimatibus et principatu civilem vitam agitarunt, quia fortitudo est ad tutelam, non ad iniuriam comparata5. Tales fuere europaei ferme omnes.

Molles et rudes, ut asiani, sub regnis meris.

[2] Gentes molles rudesque statim et facile regnis meris acquievere. Nam prae vitae studio sunt ad servitium parati, et

  1. Cap. LXXVIII.
  2. Cap. LXXIX.
  3. Dig., I, 3 (De legibus), 8.
  4. Cap. CIV, § «Sed et» [24].
  5. Cap. XXIX et LXVI, (d) [5-6].