Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/91


capita lxxviii-lxxix 81

[2] At iuris naturalis pars altera non permittit, sed aut vetat aut praecipit, et quod praecipit vetatve omnino immutabile est, quia est a ratione aeterna dictatum.

[3] Atque ex hoc iure naturali posteriore immutabile prius est, quia naturae licita vetari lege possunt, sed lege fieri non potest ut per naturam non liceant.

[4] Quare, uti ius naturale prius, seu prima naturae, sunt omnis iuris voluntarii materies, ita ius naturale posterius, seu naturae consequentia, sunt omnis iuris voluntarii forma, quae si prorsus absit, iura voluntaria nulla sunt. Itaque Ulpianus1 ius civile definit «quod neque in totum a iure naturali recedit, nec per omnia ei servit; sed partim addit, partim detrahit»; et vulgatum illud «anima iuris ratio», et itali sapienter «ius» vertunt «ragione».

CAPUT LXXVIII

NOTA OMNIS IURIS NATURALIS AETERNA

Hinc vides, imo cernis, notam omnis iuris naturalis aeternam. Nam iccirco priora naturae in homine ius naturale sunt prius, quia a naturae consequentibus, seu naturali iure posteriore, hanc immutabilitatis notam accipiunt: ut per naturam semper sint licita.

CAPUT LXXIX

IURIS NATURALIS RIGOR AETERNUS

Indidem iuris naturalis immutabilitatem, quam meliores moralis christianae auctores «rigorem» eleganter appellant, aeternam intelligis: quando ius naturale posterius, qua nota immutabilitatis signat prius seu voluntarium, id in ratione voluntarii immutabile statuit.

  1. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 6.