Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
caput civ | 95 |
miscuo vocabulo patresfamilias haereditatem, principes rempublicam, quum eam aliis mandant, «legare» dicuntur. Et, uti legatus in republica legata principem, ita heres in haereditate defunctum patremfamilias refert, seu, ut vulgo dicunt, repraesentat; et, uti quicquid principi placet, legis habet vigorem, ita quicquid testator testamento iubet, ius esto: tanquam princeps summus, legibus solutus, iure naturali, nuda voluntate rerum suarum in alios transfert dominium. Unde legata formulis illis concepta «sumito», «capito», quae «vindicationis» appellantur. Et, tanquam potestas summa, legatis, quae «damnationis» dicuntur, sancit in testamento poenas.
CAPUT CIV
ALTERUM CLIENTELAE
[1] Sed, praeter familias, clientelae rudimentum rerumpublicarum fuere alterum, ex quibus omnium primae in terris respublicae natae optimatium.
[2] Sed quae heic aio, universae eruditorum reipublicae mira omnino esse videantur, tum quia philosophi omnes constanter affirmant respublicas a familiis tantum fuisse inchoatas, tum quia historia universa tradit primum inter mortales regium nomen fuisse.
Historia nondum habet sua principia.
[3] Huic communi errori locum fecit philosophiae et philologiae distractio1, ex qua factum ut historia nondum sua hactenus haberet principia, quae non alia sane forent quam res gestae temporis obscuri, unde tempus fabulosum falsis poetarum commentis excuteretur et tempus historicum haberet exploratas praeteritas caussas, a quarum effectibus sua sumit exordia. Quod2 respublicas fundatas, ac regna condita, pacis bellique iura, ordines, leges, magistratus, tanquam e vestigio