Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/146

136 caput cxliv

persae, ab ultima usque antiquitate ad haec usque tempora sub regno mero suae ditionis, externi imperii semperi ignari. Respublicae autem mere liberae turbulentissimae et aevi brevis. Namque atheniensis libertas a Solone, a quo est legibus constabilita, usque ad peloponnesiacum bellum vere vixit. Romana enim ab optimatibus, quibus mixta erat, in officio contenta est; et tamen non ultra quingentos et paullo plus annos exspatiata.

CAPUT CXLIV

ORDO NASCENDI
SIVE
NATURA RERUMPUBLICARUM MERARUM

[1] Sed, ut in homine prima extitit sensuum tutela, deinde affectuum libertas, tandem dominium rationis; ita in vita generis humani, quam supra diximus esse historiamnota, prima extitit respublica optimatium, quae tutela ordinis constatnota, quae forma in tempore obscuro et heroico late regnavitnota. Deinde respublica affectuum liberorum, nempe regnum merum, dominatus, tyrannis, uti patricii iuvenes apud Livium dicebant «regem (merum, qualis Superbus) hominem esse, eumque irasci et ignoscere posse»; in quam tyrannici regni formam concessere potissimum asianinota, qui summe cupiunt sui misereri, et unice spectant ad suorum regum largitiones: hinc primus in tempore historico universo Ninus prodit. Postremo nata respublica rationis et legum, quas iidem iuvenes queruntur «rem surdam et inexorabilem esse (ad instar Rationis 1 2 3 4

  1. Cap. C.
  2. Cap. CXXXVIII, § «Optimatium» [2].
  3. Cap. CXXXVIII., (a) [5-9].
  4. Cap. CXXXVIII., (a) [5-9].