Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
122 | capita cxxxiii -cxxxiv |
insignis ille qui dicitur «in iure cessio». Et «ius», hac acceptione, Paullus graviter definit locum «ubicumque praetor, salva maiestate imperii salvoque more maiorum, ius dicere constituit»1. Quatenus autem praetor sit et dicatur «custos iuris civilis», infra suo loco dicetur.
CAPUT CXXXIII
DE IURE QUIRITIUM PUBLICO
Quae hactenus dieta sunt spectant ius romanorum quiritium quod liceat appellare privatum. Sed est alterum ius romanorum quiritium, publicum, quod auspiciis, connubiis, magistratibus, sacerdotiis continetur, quae patres ex iure maiorum gentium habebant plebi incommunicata 2. Ex cuius iuris utriusque acri custodia, quam patres adversus plebem habuere, nos libro secundo enarrabimus et virtutem et iustitiam et eximias regnandi artes romanas ortas esse.
CAPUT CXXXIV
IUS CIVILE COMMUNE TRADUX
IURIS MAIORUM GENTIUM IN MINORUM
Ius publicae violentiae finis maiorum gentium iuris —
Regna heroica, poetica.
[i] Ex iis, quae de iure privatae violentiae in solitudine3, de imperio paterno in filios 4, de fide clientum5 et de caussis certi iuris6 supra tradidimus, perspicue palam est ius maiorum gentium iure publicae violentiae, quod cum potestate civili coortum est, terminasse, et iura civilia incoepisse, et,