Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/18

602 notae in librum priorem

rudimenta, sive adeo per ipsarum sponte rerum oblatas occasiones, perducta sit, philologiae testimoniis, ad philosophiae examen revocatis, describemus.


9.

(pag. 91, n. 1)1.

Tu rectius dixeris Herculem maiorum gentium heroem, quem in his libris demonstramus esse characterem eoruin qui primi gentes fundarunt: unde primae gentes suum quaeque Herculem habuere.


10*.

(pag. 91, n. 2)2.

Nani prima usucapio fuit rerum suarum, nempe quae in communione positae communiter erant cuiusque, sive ex primo domimi genere, quod cum homine naturn dicimus: deinde longo usu factae sunt cuiusque suae, ex domimi genere secundo, ex quo postea mansere. Unde Hermogenianus [Dig., I, 1, 5] dicebat iure gentium «distincta», non acquisita, dominia.


11.

(pag. 99. n. 1).

Quae primae omnium «arae» fuerunt: unde primae urbes «arae» appellatae, ut latius infra.


12.

(pag. 101, n. 4).

Magis proprie dicas «moti bus».


13.

(pag. 102, n. 6).

Magis proprie dicas «turbas».


  1. Da correggere ivi: «Vide Notas, 9» [Ed.].
  2. Da correggere ivi: «Vide Notas, 10» [Ed.].