Pagina:Le monete di Venezia.pdf/361

344 documenti


DOCUMENTO XI.

MCCLXXX VII, die XXI augusti.


Capta fuit para, quod electio massariorum monete auri et alterius monete, et extimatorum auri possit fieri per dominum ducem et consiliarios et XL, sicut videbitur, et cum illo salario quod videbitur; et illud quod per eos factum fuerit (sit) sicut si factum foret per Maius Consilium.

Maggior Consiglio, registro Commune II, carte 86.



DOCUMENTO XII.

1327, die XV novembris.


Cum negotium auri sit commissum plene Consilio de XL, et nunc appareat necessarium aliqua provideri pro bono communis et officii auri, que satis creduntur posse fieri per Consilium XL ; sed ut omnia clare procedant : Capta fuit para, quod omnia et singula quod ( sic, que ? ) nunc et alias fient in Consilio de XL super facto auri et officio ipsius, et de numero officialium, et ordinibus et aliis pertinentibus dicto officio, sint firma ac si facta forent per Maius Consilium, et de expendere, et de revocare consilia, et omnibus aliis.

Et insuper, cum compleat nunc officium grossorum tonsorum, et videatur melius ipsum coniungere officio auri, quod Consilium predictum de XL habeat etiam libertatem faciendi super inde quod sibi videbitur.

Maggior Consiglio, registro Spiritus, carte 25.


DOCUMENTO XIII.

1331, die XVIII mensis Julij.

Quod facta argenti et monetarum, que solita sunt fieri in Consilio de XL, quia specialiter necessarium est provideri de facto argenti, possint eciam fieri