Nuntius Sidereus Collegii Romani
Questo testo è completo, ma ancora da rileggere. |
COLLEGII ROMANI
NUNTIUS SIDEREUS COLLEGII ROMANI.
Pervenisse iam pridem ad multorum vestrum existimo, auditores, Nuntium quem ante annum emisit in nostrum hunc orbem Galilaeus Patritius Florentinus, inter astronomos nostri temporis et celeberrimos et foelicissimos merito numerandus, ut magna longeque admirabilia spectacula palam faceret, suspiciendaque proponeret unicuique, praesertim vero philosophis et astronomis, novi cuiusdam perspicilli beneficio observata in Lunae facie, fixis innumeris stellis ac nebulosis, apprime vero in quatuor Planetis circa Iovis stellam disparibus intervallis atque periodis celeritate mirabili circumvolutis; quos, nemini in illam usque diem cognitos, novissime auctor deprehendit primus, atque Medicea Sidera nuncupavit, ut serenissimae Familiae Mediceae nomen, terris iam pridem celebris, novis a se repertis astris inter sidera transcriberet, et illustribus ipsius caeli litteris sub auspiciis Cosmi Magni Hetruriae Ducis immortalitati commendaret. At vero, quia ea mortalium conditio ut primis rerum magnarum nunciis fidem vix habere soleant, nisi eadem a posteriori et claudo, ut aiunt, tabellario confirmari animadvertant, non defuerunt qui ea omnia aut dubia et incerta suspicarentur, aut tamquam aegri somnia passim irriderent, aut etiam scriptis libellis palam refutarent.
Quare, ut tantarum rerum veritas et sibi constet et vobis, adsum ego posterior tandem Nuntius Sidereus, ut certis ex ipso Caelo petita observationibus, et ab oculatis praesentibus hic accepta testibus, ipsiusque Clavii perspicillo quod hic palam cernitis conspecta, de Luna deque stellis fixis, de novo Iovis satellitio, hoc est de quatuor visis mihi planetis, ea referam, quibus non solum illa, quae prior attulit ille Nuntius, confirmaturus, sed novo etiam Lunae alterius nuncio vos, uti spero, beaturus sum. Et quia mihi, alio properanti, vix mediae horulae spatio vobiscum commorari licebit, omissis iis quae dici possent de perspicilli admirando sane usu et de variis in hominum genus terra marique allatis commodis, illud in observatione rerum caelestium (quod maxime ad rem nostram facit) novisse sufficiat, eum, qui in explorandis e Caelo ipso iis, quae hodie in medium proferam, oleum et operam perditum iri nolit, necesse esse, ut organum habeat ita elaboratum, ut obiecta, etiam utcunque remota, saltem quingentis vicibus maiora, quam in se ipsis sunt, oculo exhibeat; quod perspicillum hoc....1 quo observationes quas referam factae sunt, egregie praestat: multiplicat nam superficiem visam in distantia palmorum octodecim bis millies et quingenties, in distantia vero palmorum trecentorum millies et sexcenties. Quod vel hac experientia exploratum habetur. Constitui facere circulos duos, circulum A2 et circulum B, quorum minoris diameter ad diametrum maioris proportionem habebat quam unum ad quinquaginta, et proinde circulus ad circulum habebat quam unum ad duo millia et quinquaginta, per secundam duodecimi Elementorum Euclidis: hoc est, circulus maior continebat minorem bis millies et quingenties, et tamen visus minor per perspicillum, aequalis apparebat maiori, viso ab oculo libero et absque perspicillo. Perspicillum ergo obiectum circulum minorem, bis millies et quingenties reddebat maiorem, quam in se esset, posita, ut antea diximus, oculi ab obiecto, distantia palmorum octodecim. Similiter, descriptis duobus circulis A et C, quorum minoris A diameter, ad diametrum maioris C proportionem habebat, quam habet unum ad quadraginta; idest circulus A ad circulum C, quam unum ad mille et sexcenta, per eandem secundam duodecimi Euclidis; visus minor circulus, in distantia palmorum trecentorum, beneficio perspicilli, aequalis apparebat maiori viso ab oculo libero et absque perspicillo, Perspicillum ergo hoc nostrum circulum minorem, reddidit, respectu visus seu in apparentia, millies et sexcenties maiorem quam in se esset, posita distantia ipsius ab oculo palmorum trecentorum.
His praemissis, ut totius rei exordium ab ipsa Luna sumamus, certiores vos primo facio, in ea Lunae facie, quae ad aspectum nostrum vergit, nuper hoc perspicillo perspecta et deprehensa fuisse, et quidem saepius visa esse, ea quae iam pridem Sidereus ille Nuncius hisce fere verbis nunciarat: ultra maculas illas maiores et antiquas, etiam ab omni aevo cognitas, videri in ea alias plurimas, per universam Lunae superficiem dispersas. Et quidem, quarta aut quinta post coniunctionem die, cum splendida nobis suis offert sese cornibus, terminus partem obscuram a luminosa dividens, non ovata aliqua aut uniformi, sed admodum sinuosa, linea designatur; ita ut, ultra lucis tenebrarumque confinia, complures veluti lucentes colles, hinc in partem obscuram, et contra tenebrosae veluti valles, inde in lucentem partem, excurrunt. Quinimo et maculas nonnullas nigricantes, plane a reliqua parte obscura avulsas, in illuminatae Lunae parte deprehendes: sed, quod maiorem affert admirationem, permultae apparent perlucidae cuspides, aut quasi stellulae, intra tenebrosam Lunae partem dispersae, omnino ab illuminata plaga divisae et avulsae longoque spatio ab ea dissitae; quae paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur, et post tres aut quatuor pluresve horas, aliae citius, aliae tardius, reliquae parti lucidae coniunguntur. Interim vero rursus aliae atque aliae similes lucidae cuspides aut stellae hinc atque hinc in tenebrosa parte emicant, crescuntque paulatim ut priores, donec in unam tandem et ipsae, cum tota lucida parte, superficiem coeant.
Prae caeteris vero minoribus hisce Lunae maculis et varietatibus, maxime spectabiles sunt duae. Prima circa priorem Lunae quadraturam prope inferius cornu; ingens illa quidem, et quae, instar tenebricosi cuiusdam sinus depressique hiatus, late luminosam eius partem occupet, in cuius medio illustris quidam vertex, omnino a reliqua luminosa parte avulsus, aliique deinde atque alii lucentes apices paulatim existere cernuntur, donec tandem, in unum coeuntes, instar longi cuiusdam promontorii longe lateque protendantur. Quo etiam tempore, in extremis Lunae cornibus splendidi quidam apices, seu potius globuli et quasi lucentia Rosarii granula, partim inter se nonnihil dissita, partim veluti filo copulata, cernuntur; simulque, maxime circa cornu inferius, plurimae maculae bullarum instar clarissime videntur; quibus pars illa faciei lunaris, ad modum caudae pavonis, quibusdam quasi oculis distinguitur ac variatur.
Altera vero Lunae varietas, non minus quam prior admiranda, circa utramque quadraturam, versus mediam ipsius faciem, videndam se offert, reliquis et magnitudine sua et figura perfecte rotunda spectabilior; exhibetque, quoad obumbrationem et illuminationem, prospectum eundem, quem in terris regio aliqua rotunda, altissimis undique montibus a Sole illuminatis conclusa, exhiberet: non secus, enim, atque si haec Lunae pars vallis foret aliqua profundior praealtis undique vallata iugis, extremi ipsius termini, prius quam partes mediae, Solis radiis illustrantur.
Ex quibus omnibus prior ille Nuncius firmissimum asserebat duci argumentum, lunare corpus figura nequaquam perfecte sphaerica, sed aspera admodum inaequalique superficie, circumscribi; praesertim eo, quod dictae maculae partem, quae Solis locum respicit, nigricantem habeant; ex adverso a Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis coronentur. Quod si quis vestrum huius aspectus causam densitatem raritatemque variam corporis lunaris, vel quid simile, afferri posse putet, ego iudicium meum non interpono: mihi enim, utpote Nuncio, quae vidi et e Caelo accepi de Lunae maculis, narrasse sufficiat: vos de rerum consequentiis iudicate. Sed haec de Luna: ad stellas propero.
Asserebat prior Nuncius, detectas hoc instrumento stellas fixas pene innumeras, ab hominum memoria nec visas nec cognitas: ita profecto est, auditores; nemo vestrum ambigat aut dubitet. Veteres stellas numerarunt mille viginti duas, visu notabiles, eo quod plures intueri aut numerare non esset obvium; plures vero in Caelo delitescere non negarunt, immo id probabiliter (etiam Clavius in sua Sphaera diserte) suspicati sunt: sicuti a Deo dictum est Abrahamo: Numera stellas, si potes. Et ipse Tycho Brahe, astronomus incomparabilis, centum facile, minimas licet, veterum stellis adiecit, exquisita et plus quam vulgari diligentia observationibusque assiduis a se deprehensas et quasi a latebris extractas: reliquas vero, quae etiam diligentissimi observatoris aciem fugiunt, quis, nisi huius perspicilli aliave simili adiutus industria, videre ac numerare queat? Itaque, etsi veteres stellas numerare soliti sint mille viginti duas naturali oculorum acie notabiles, eo quod minores infra sextam magnitudinem cerni non possent, attamen, huius organi opportunitate, sexcentas alias, immo multa earum millia et pene innumeras, plerasque sexta magnitudine minores, intueri licebit: quarum maiores, quas magnitudinis septimae seu primae invisibilium (quarum etiam facile sex differentiae deprehendentur) appellare possemus, ope perspicilli, maiores, clarioresque apparent, quam astra magnitudinis tertiae acie naturali visa. Ex uno hoc aut altero exemplo de reliquis coniecturam facite.
In primo, sex stellas Tauri, quas Pleiadas vocant, depinximus, quibus aliae plures quam quadraginta invisibiles adiacent: quarum vix ulla a praedictis sex ultra dimidiatum gradum elongatur. Harum nos hic triginta annotavimus, cum interstitiis magnitudinibusque novarum ac veterum. Secundum exemplum sit nebulosa inter duos Asellos in constellatione Cancri, quam Praesepe vocant: haec non est unica stella nebulosa, ut primo aspectu apparet, sed (et idem iudicium sit de aliis nebulosis) conferta stellarum plurimarum congeries. Ex quibus praeter Asellos ultra triginta numeravimus, hunc, quem hic cernitis, situm obtinentes. Cum ergo et illic loco sex septemve stellarum, et hic loco unius stellae, numerare liceat stellas triginta aut quadraginta, et simile quid accidat in plerisque aliis Caeli partibus, quis dubitat, loco stellarum mille viginti duarum, ope perspicilli sexcentas alias, immo et plurima stellarum millia, et videri et numerari posse?
De Luna stellisque fixis hactenus: festinanti mihi ad tertium et praecipuum caput, in quo maxime hominum laborat fides, idest ad quatuor novos Planetas, veniendum est. Credo equidem non deesse, qui, nisi aliquem dictorum Iovis Satellitum aut asseclarum ab ipso Iove sibi demissum in terras videant, credituri vix sint: sed non vacat exiguis rebus adesse Iovi; interim tamen, dum certiores e Caelo nunciis expediuntur, me, si placet, inde demissum creditote.
Multa de his retulit prior Nuncius Sidereus: nimirum tres ex ipsis primum ab hominum memoria visos a Galilaeo circa Iovem, septima Ianuarii die anni superioris, hoc situ: in linea recta secundum Eclypticam. Quartum deinde, die 13 Ianuarii, deprehensum cum Iove tribus prioribus, hoc ordine. Et rursus, die 15°, omnes quatuor ante Iovem versus occidentem clarissime visos, hoc ordine Denique postmodum saepius Ianuario reliquo et Februario eosdem fuisse notatos, varium et inter se et cum Iove situm obtinentes. Similia ego, hisce recentioribus observationibus huius anni (ut de praecedenti taceam) hoc perspicillo hic habitis, confirmo.
Itaque anno hoc 1611, ineunte quarta Ianuarii, respectu Iovis ipsiusque diametri visualis hunc et inter se et cum Iove situm obtinebant.3 Reliquis vero hic annotatis diebus in ista conspiciuntur distantia; ita et mense Februario, Martio, Aprili: denique et ipsius Maii, in quo iam versamur, die 10 hoc ordine visi sunt. Quare et varium haec astra, et inter se et cum Iove, situm saepius tenuisse manifestum omnino evadit, ut nequaquam fixas esse stellas, sed erraticas plane variasque, omnino affirmandum sit. Habetis quaecumque ille prior Sidereus ad vos attulit Nuncius, novis me internuncio confirmata observationibus Romanis.
Verum tandem aliquando, postquam iam vetera illa stabilivi, etiam a me novi aliquid accipite: alteram, inquam, novamque in Veneris astro Lunam. Sed, antequam nostra proferam, ipsas primum hac de re, quas affero, Galilaei ad Clavium datas litteras accipite.
Aggressus fui, inquit, ante menses circiter tres, Planetam Veneris, statim atque coepit esse Hesperus vespertinaeque apparitionis, observare: vidique illum figurae rotundae, at tamen exiguae; paulatim deinde, recedens a Sole, maior maiorque apparuit, circularis tamen figurae permanens; donec, a Sole maxime digressus, coepit, in parte a Sole aversa, a rotunda figura ita deficere, ut paucis post diebus ad figuram devenerit semicircularem, in qua aliquandiu permansit, donec rursus Solem tendere coepit. Iam incipit apparere faciei manifeste corniculatae, in diesque magis ac magis circumcidetur, quandiu manebit Hesperus; dum vero fiet Lucifer, videbimus subtilissima ipsius cornua aversa a Sole: et iterum circa maximam digressionem fiet semicircularis, talisque multis diebus apparebit; tandem a semicirculari figura transibit iterum celerrime ad circularem, eumque ita rotundum videbimus pluribus mensibus, sed ita exiguum, ut diameter ipsius vix sextam diametri iam apparentis partem adaequet.
En tibi iam certum, Venerem moveri circa Solem (et idem, procul dubio, dicendum de Mercurio) tanquam centrum maximarum revolutionum omnium planetarum. Sed et illud indubitatum, Planetas non nisi mutuato a Sole lumine illustratos splendescere: quod tamen non existimo verum esse in stellis fixis.
Quod vero ad Saturnum attinet, vidi eum saepius, praesentibus plurimis, medium inter duas stellas sibi a latere utrinque affixas hac figura, praesertim vero ante menses aliquot cum maior appareret: ex quo tempore iam multum est imminutus, stellis tamen collateralibus eundem situm obtinentibus, quae non zodiaco sed aequinoctiali circulo parallelae esse videntur. Haec Galilaeus, in litteris ad Clavium datis sub initium huius anni.
Quae vero a nobis circa haec observata sunt, ita se habent. Multo ante quam hae litterae aut datae aut scriptae forent, iam tum a mense Novembri, mathematici nostri, observandis suo perspicillo Iovialibus Planetis, eorumque, et inter se et a love, secundum visuales Iovis diametros notandis intervallis intenti, cum subinde ex hac occasione, ut fieri solet, etiam Veneris astrum eodem perspicillo contemplarentur, nescio quid defectus in eius corpore animadverterunt, quod etsi principio ipsi perspicillo aut intermedio, potius quam astro, adscribendum quis suspicari potuisset, non multo tamen post clarissime observatum fuit, non perspicilli fuisse defectum, sed astri Venerisque continuo descrescentis, instar Lunae dum Soli appropinquat. Sed et circa idem fere tempus ipse Saturnus, ad perspicilli examen revocatus, deprehensus est figurae oblongioris fere huiuscemodi: stellulas vero laterales (ut quod res est ingenue fatear) distinctas et separatas, sive ab organi defectu sive alia de causa, videre nequaquam licuit. Interim, prioribus circa astrum Veneris repetitis observationibus, ipsum in dies magis magisque deficere, et constanter et liquido notatum fuit, non solum in principio, cum eius diameter, visa ope perspicilli, dimidiam Lunae diametrum adaequaret, sed etiam postea clarius, cum certa quadam industria temperato perspicillo, effectum est, ut et ipsam Lunae adaequaret diametrum. Quod deinde, certius prae ceteris, illa quae ad vesperam Divi Antonii facta est observatio confirmavit. Venus, ope perspicilli altero oculo visa, ita aequalis apparuit Lunae, altero oculo absque perspicillo visae, ut omnes quicunque utraque haec viderent astra (viderunt autem plurimi hic praesentes), aequalia inter se ea videre affirmarent. Successu deinde temporis, altera haec Veneris Luna coniunctione cum Sole non solum novilunium passa est, sed et paulo post Solem versus occidentem progressa, paulatim in cornua ad occidentem conversa, crescentis instar Lunae curvari visa est, in diesque conspicitur incrementa sumere, et ad semicircularem paulatim figuram tendere, qualem Luna in quadraturis obtinere solet.
An vero deinde circularis plenae instar Lunae videnda sit, et an haec varietas, ex ipsius circulari motu circa centrum Solis, an vero aliunde, proveniat, et id genus alia definire aut investigare, nec huius temporis, quod mihi iam elapsum sentio, nec mei est muneris, qui non vatem aut arbitrum tantarum rerum, sed Sidereum Nuncium, acturus huc adveni: idque, si ex animi vestri sententia praestiti, agnosco benevolentiam vestram; sin minus, imploro benignitatem vel ipso rerum inventarum prodigio. Dixi.
- ↑ Alla parola hoc seguono nel ms. un c minuscolo, e un' altra lettera che forse è un' A maiuscola; sigla di malsicura interpretazione, e che per ciò omettiamo: tanto più che, in manoscritto così scorretto, può credersi esser derivata da mala lezione dell' originale.
- ↑ La figura alla quale qui si accenna manca nel ms.
- ↑ Qui e nei due luoghi successivi dove pur vengono citate mancano nel codice le respettive configurazioni, e non è nemmeno lasciato uno spazio il quale rappresenti il posto che avrebbero dovuto occupare.