Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
298 | nuntius sidereus |
dium inter duas stellas sibi a latere utrinque affixas hac figura, praesertim vero ante menses aliquot cum maior appareret: ex quo tempore iam multum est imminutus, stellis tamen collateralibus eundem situm obtinentibus, quae non zodiaco sed aequinoctiali circulo parallelae esse videntur. Haec Galilaeus, in litteris ad Clavium datis sub initium huius anni.
Quae vero a nobis circa haec observata sunt, ita se habent. Multo ante quam hae litterae aut datae aut scriptae forent, iam tum a mense Novembri, mathematici nostri, observandis suo perspicillo Iovialibus Planetis, eorumque, et inter se et a love, secundum visuales Iovis diametros notandis intervallis intenti, cum subinde ex hac occasione, ut fieri solet, etiam Veneris astrum eodem perspicillo contemplarentur, nescio quid defectus in eius corpore animadverterunt, quod etsi principio ipsi perspicillo aut intermedio, potius quam astro, adscribendum quis suspicari potuisset, non multo tamen post clarissime observatum fuit, non perspicilli fuisse defectum, sed astri Venerisque continuo descrescentis, instar Lunae dum Soli appropinquat. Sed et circa idem fere tempus ipse Saturnus, ad perspicilli examen revocatus, deprehensus est figurae oblongioris fere huiuscemodi: stellulas vero laterales (ut quod res est ingenue fatear) distinctas et separatas, sive ab organi defectu sive alia de causa, videre nequaquam licuit. Interim, prioribus circa astrum Veneris repetitis observationibus, ipsum in dies magis magisque deficere, et constanter et liquido notatum fuit, non solum in principio, cum eius diameter, visa ope perspicilli, dimidiam Lunae diametrum adaequaret, sed etiam postea clarius, cum certa quadam industria temperato perspicillo, effectum est, ut et ipsam Lunae adaequaret diametrum. Quod deinde, certius prae ceteris, illa quae ad vesperam Divi Antonii facta est observatio confirmavit. Venus, ope perspicilli altero oculo visa, ita aequalis apparuit Lunae, altero oculo absque perspicillo visae, ut omnes quicunque utraque haec viderent astra (viderunt autem plurimi hic praesentes), aequalia inter se ea videre affirmarent. Successu deinde temporis, altera haec Veneris Luna coniunctione cum Sole non solum novilunium passa est, sed et paulo post Solem versus occidentem progressa, paulatim in cornua ad occidentem conversa, crescentis instar Lunae curvari visa est, in diesque conspicitur incrementa sumere, et ad semicircularem paulatim figuram tendere, qualem Luna in quadraturis obtinere solet.
An vero deinde circularis plenae instar Lunae videnda sit, et an haec varietas, ex ipsius circulari motu circa centrum Solis, an vero aliunde, proveniat, et id genus alia definire aut investigare, nec huius temporis, quod mihi iam elapsum sentio, nec mei est muneris, qui non vatem aut arbitrum tantarum rerum, sed Sidereum Nuncium, acturus huc adveni: idque, si ex animi vestri sententia praestiti, agnosco benevolentiam vestram; sin minus, imploro benignitatem vel ipso rerum inventarum prodigio. Dixi.