Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/294


NUNTIUS SIDEREUS COLLEGII ROMANI.


Pervenisse iam pridem ad multorum vestrum existimo, auditores, Nuntium quem ante annum emisit in nostrum hunc orbem Galilaeus Patritius Florentinus, inter astronomos nostri temporis et celeberrimos et foelicissimos merito numerandus, ut magna longeque admirabilia spectacula palam faceret, suspiciendaque proponeret unicuique, praesertim vero philosophis et astronomis, novi cuiusdam perspicilli beneficio observata in Lunae facie, fixis innumeris stellis ac nebulosis, apprime vero in quatuor Planetis circa Iovis stellam disparibus intervallis atque periodis celeritate mirabili circumvolutis; quos, nemini in illam usque diem cognitos, novissime auctor deprehendit primus, atque Medicea Sidera nuncupavit, ut serenissimae Familiae Mediceae nomen, terris iam pridem celebris, novis a se repertis astris inter sidera transcriberet, et illustribus ipsius caeli litteris sub auspiciis Cosmi Magni Hetruriae Ducis immortalitati commendaret. At vero, quia ea mortalium conditio ut primis rerum magnarum nunciis fidem vix habere soleant, nisi eadem a posteriori et claudo, ut aiunt, tabellario confirmari animadvertant, non defuerunt qui ea omnia aut dubia et incerta suspicarentur, aut tamquam aegri somnia passim irriderent, aut etiam scriptis libellis palam refutarent.

Quare, ut tantarum rerum veritas et sibi constet et vobis, adsum ego posterior tandem Nuntius Sidereus, ut certis ex ipso Caelo petita observationibus, et ab oculatis praesentibus hic accepta testibus, ipsiusque Clavii perspicillo quod hic palam cernitis conspecta, de Luna deque stellis fixis, de novo Iovis satellitio, hoc est de quatuor visis mihi planetis, ea referam, quibus non solum illa, quae prior attulit ille Nuntius, confirmaturus, sed novo etiam Lunae alterius nuncio vos, uti spero, beaturus sum. Et quia mihi, alio properanti, vix mediae horulae spatio vobiscum commorari licebit, omissis iis quae dici possent de perspicilli admirando sane usu et de variis in hominum genus terra marique allatis commodis, illud in observatione rerum caelestium (quod maxime ad rem nostram facit) no-