Notae in duos libros/Dissertationes/X

X. Aureae aetatis mythologia

../IX ../XI IncludiIntestazione 6 settembre 2021 25% Da definire

Dissertationes - IX Dissertationes - XI

[p. 725 modifica]

X

AUREAE AETATIS MYTHOLOGIA

(pag. 477, n. 3).

[1] Omnia, quae ad hanc epocham refuruntur, sunt gentium aureae aetatis mores. Et quidem omnes philologi primam omnium aetatem «auream» dicunt; sed cur dicant, fugit eos sane ratio. Nam quid ab auro ea aetas dieta, qua aurum impura, ut aliae, terrae minerá erat, et eius purgandi ars nulla, et vel purgati et in splendorem redacti nullus usus agnoscebatur, ut superius hoc libro Thearcus auri a Cambyse sibi per legatos, diu post eam aetatem, missi usum nullum agnovi1)?

Primum «aurum» messes.

[2] Huius aetatis aurum messes fuere, ex quarum seu coloris seu charitatis similitudine, deinde, aetate avaritiae et luxus, metallum sic appellatimi. Pro qua mythologia hoc libro et commode et facile explicantur aureus Sibyllae ramus, aurei capilli Medusae, aureus imber Danaes, aureae catenulae Herculis gallici, aurea Herculis poma, aureum pomum Discordiae et siquae alia. [p. 726 modifica]

Cur aetas aurea ac aetas Saturni eadem?

[3] Nunc tantum dicamus auream graecorum aetatem respondere latinorum aetati Saturni, qui a «satis» (infra, De diis maiorum gentium2) est appellatus.

Ditis, Plutonis, Cereris, Proserpinae, Herculis, Apollinis mvthologia.

[4l Hinc illa aperiuntur: Dis thesaurorum deus, et Dis idem ac Pluto, inferioris terrae numen, ubi Ceres, semen frumenti, occultatur; et Ceres in alio graeco orbe Proserpina, quam Pluto in inferna rapit. A «Dis» et «dites» et «ditio»: primi autem «dites» fuere agrorum cultorum domini, et «ditio» latinis dictus «ager», qui est terra dum aratro agitur, ut «arvum» eadem terra dum seritur. Hercules autem inveniendorum thesaurorum numen3, quia primi heroes invenere sata, quorum Hercules est character. Et Apollo, apud Plautum, in Aulularia, furum thesaurariorum occisor, hoc est auctores legum, quorum est Apollo character, uti lex est «lyra regnorum» dieta poetis; quae leges eum, qui noctu messes secuerit, paverit, suspendio adegere, ut capite legis XII Tabularum sancitum est.

Qui primi «thesauri»? — Ut Nilus «aurifer» dictus?

[5] Et sic primi thesauri proprie fuere messes, horrea, ut apud Plautum, in eadem Aulularia4, «thesaurus auri», non pleonasmus, sed metaphora mera sit; uti, citra metaphoram omnem, Nilus dictus κρυσόῤῥοας «aurifluus», nam proprie primum aurum ferebat: messes.

Aurei velleris mythologia — Prima poma, veliera.

[6] Deinde, simili precio et charitate, qua fuit primis gentibus frumentum, «aureas» dixere oves, ut «aureas» [p. 727 modifica] dominarum papillas poetae postremi dixere, principio quidem ob lactis, deinde ob pulchrarum lanarum usurn: ut aureas oves Argis Atreus sibi Thyestem abegisse queritur*5; ut in Chalcide6 Aeeta, ad cuius arietis pellem profecti argonautae; ut in Lybia Hesperidae, «unde aurea mala», idest, ex antiqua lingua, capras et oves aureas, Hercules ad suos abegit. Unde mansit ut Homerus passim reges appellet πολυμήλους7.

Auri idem ac ferri precium apud heroes.

[7] Nam sane auri precium, quod nunc habet, diu latuit: nam heroes homerici id in precio tanto habent, quanto aes ferruinque in usum armorum. Quod ex innumeris eiusdem locis conficitur, ubi in regum thesauris promiscue narrat conditum aes, aurum et ferrum fabrefactum, et passim, inter heroicas opes numerans aurum, id cum ferro confundit.

Diomedis et Glauci mvthologia.

[8] Quare non est ut ultra philologi torqueantur, et cum magno conatu magnas nugas dicant ut avaritiae heroem purgent, quod Diomedes ultro suae ferrea arma cum aureis Glauci commutare postulet et nullo opposito ultra precio commutet8.


Note

  1. Il Vico scambia Etearco re degli ammoniti (Erodoto, II, 32) con un innominato re etiope (Erodoto, III, 20-1) [Ed.].
  2. Cfr. Dissertationes, XIII,; 34 [Ed.].
  3. Orazio, Satire, II, 6, 11-2 [Ed.].
  4. Prol., 7 [Ed.].
  5. Il., II, 106 [Ed.].
  6. Si veda sopra p. 687, n. 1 [Ed].
  7. Il., II. 605 e 705; XIV, 490 [Ed.].
  8. Il., VI, 230-6 [Ed.],