Notae in duos libros/Dissertationes/VII

VII. De primis coloniis

../VI ../VIII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 25% Da definire

Dissertationes - VI Dissertationes - VIII

[p. 709 modifica]

VII*

DE PRIMIS COLONIIS

(pag. 405, n. 3).

Vetus apud gentes maris religio.

[1] Igitur, cum Sesostris, sive aegyptii reges monarchae hoc communi «sesostridis» nomine appellati, imperium Mediterraneo mari tam longe lateque potens tenerent, et aegyptii sacerdotes, ut Plutarchus in Symposio refert1, navigare putarint piaculum, ex hac ipsa falsa persuasione quod in mari Osyris, qui ipsis Sol dicitur, periisset, necesse est ut reges — aliquo potentine arcano, hanc sacerdotum religionem, et fortasse etiam illam aliam, nisi prorsus eadem sit, urgentes, qua apud romanos, ut Tacitus in Atinalibus memorat2, dialibus egredi Italia non licebat — sacerdotes a bellis et provinciis3 ultra mare, tanquam re profana, prohibuissent: eodem omnino pacto, quo Augustus et sequentes romani principes ipsam Aegyptum e senatoriarum albo provinciaram erasere, et in eum orbem, aditu difficilem et italicae annonae horreum, equites romanos inlustres spectati obsequii misere praesides4.

Regionum maritima diu vacua.

[2] Ex qua ipsa religione provenisse quoque necesse est regionum maritima diu vacua fuisse. Cuius vetustatis extat [p. 710 modifica] pulcherrimum testimonium apud Homerum, apud quem Ulysses, quoquo terrarum errans appellit, conscendit speculas, explorabundus an eas terras homines incolant, et ex longinquo fumo earum coniicit aliquem cultum humanum5. Et Troia ipsa procul a mari sita narratur, cum longum inde describatur iter ad mare usque, ubi naves et in cuius litore castra graecorum posita erant.

Primae coloniae citra bellum deductae.

[3] Sed hinc conficitur potius transmarinos citra bellum primas deduxisse colonias: quod plebes, navigandi solertes, quales aegyptii bello a sacerdotibus vieti, ut victorum iram effugerent, mari se commiserint, trans mare terras quaesierint et in maritimis sedes legerint.

[4] Nam coloniae secundae, aut gloria proferendi imperii, aut populorum frequentia praenimia, aut mercaturae aviditate, armis deductae sunt: quorum nulla caussa primis temporis obscuri rebuspublicis commoda est.

Dido et Aeneas characteres coloniarum transmarinarum.

[5] Quod Virgilius, antiquitatis scientissimus, in Didone et Aenea expressit, quatenus uterque coacti, unde «profugi» uterque dicti, nativas terras deseruere, dum illa a suis infestata, hic suis invisus ex suspicione quod cum graecis in Troiae exitium conspirasset, illa precio, hic donis, sibi externas sedes pararunt. [Et quamvis Aeneae essent naves, arma, viri, quibus postea urbem iam fundatam defendit, tamen, agnoscens ius optimum heroum, qui latinum agrum manu cepissent, omni vi belloque abstinuit]6.

Quae «coloniae» proprie dictae, quae improprie?

[6] Qui igitur non in vacua venirent, et neutrum possent, neque precio emere, neque donis promereri agrum, [ut plebei, [p. 711 modifica] turbis agrariis vieti profugique,] se applicarent colendis eorum agris, in quorum terras fortuna ipsos detulisset: [pro qua significatione «coloni» et varia eorum genera mansere in iure romano dieta7. Cum coloni posteriores, ut romani, satis improprie diceruntur, ut qui in indigenarum agros ius dominii optimi acquirerent, et indigenae ex dominis coloni fierent].

Primi clientes mediterranei: secundi transmarini.

[7] Atque hi sunt transmarini, quos historici romani ab asylis maiorum gentium ad asylum Romuli detorsere. Qui — cum neque predo emere agros possent, et ex lege prima agraria ius agnoscentes aliena ex voluntate dominorum propria fieri oportere (quod, cum domi non potuissent turbis agrariis ab optimis exprimere, multo minus sperabant foris) — transmarini, inquam, eidem legi agrariae, cui multo ante clientes mediterranei paruerant, se submisere.

Divinae Providentiae argumentum.

[8] Et heic divina Providentia admiranda. Namque eo pacto aegyptii, phoenices, graeci humanitatem facilius in reliquum terrarum orbem disportavere coloniis quam si gentes prius maritima celebrare occepissent, unde exteros appulsu facile prohiberent; uti romanos, et quidem classe potentes, ipsi graeci tarentini prohibuere. Ex quo bello graeci primum romanis cogniti8.

Philologorum angustiae super priscis coloniis.

[9] Sed enim, cum colonias primas vi et armis deductas ex natura secundarum, ut onines ante nos philologi putarunt, acciperemus, sic quoque fugiebat ratio qua eae coloniae essent argumenta potentiae gentium a quibus deducerentur, ut in Programmate hisiorico proposuimus9. Nam, coloniis ita [p. 712 modifica]acceptis, qui fieri potuit ut attici aeolique colonias in Ioniam sive Asiani Minorem mittere potuissent undecim ante annis quam Cumae fundarentur, ut chronologi memoriter memorant? atque adeo graecos in Asiam proferre imperium, quum aegyptii Interni eius maris late potentes essent, et «inde Bithynum, hinc Lycium ad mare», ut Tacitus narrabat10, «imperio tenerent»?

Quid «coloniam» proprie «deducere»?

[10] Quare, cura super hoc argumento de primis coloniis non mihi piane satisfacerem, earum originem altius meditatus, occasione dante ipsa voce «deducere», quod est de superiori in inferiorem locum — et coloniae «deduci» solenni formula dicerentur — tria primarum coloniarum genera reperi.

Tres primorum hominum vitae.

[11] Primum earum quae in proxima camporum plana deductae sunt. Quam ad rem pro nostris principiis pulcherrimus est locus Platonis11 apud Strabonem libro XII Geographiae12, opinantis post diluvium tres hominum vitas ortas: primam in iugis montium, simplicem et agrestem, aquarum timidam, quae adhuc plana inundabant; secundam in montium radicibus, cum iam campi exsiccati coli coepissent; tertiam in ipsa camporum planicie, terra omnino exsiccata; et tres omnes in Homero notari: primam in cyclopibus, qui fructibus sponte natis vescebantur13; secundam in Cardano, quo rege, troes submontana habitarunt; tertiam in Ilo, qui campos occupavit et Ilium condidit, ut Aeneas ad Achillem narrat, diversilinguium hominum14. Qui Platonis locus, Homeri testimoniis firmatus, quatenus caussam Diluvium affert, si de universali accipiatur, falsus a sacra historia convincitur; si de deucalionio, verum accipi de solis graecis potesti sed nos, [p. 713 modifica]pro nostris principiis, ex genere veruni probamus, ex caussa errorum exlegum, ex quibus aliqui in montium lucos concessero.

Principio coloniae in plana deductae; deinde deductae in mare
ex necessitate; tandem in mare quaestus gratia: omnes citra bellum.

[12] Et ex Homero ita accepto confido primam vitam fuisse primorum patrum, in montanis locis sponte naturae natis victitantium; secundam fortium, qui terras domuerunt; tertiam inclytorum, qui cum clientibus diversas linguas loquebantur. Et primas colonias fuisse quas patres, optimi, inclyti deduxere clientum, colonorum proprie dictorum, in plana terrarum, ipsi in editis locorum permanentes: uti etiamnum observantur passim ubique locorum in edito urbes et oppida, ubi honestiores, in planis camporum vici, ubi agricolae inhabitant. Secundas autem colonias fuisse quae in mare deductae sunt — «in mare» enim «deducere» de navibus proprie dicitur; — atque hae fuere quas ob agrarias turbas, metu optimatium victorum, deductae esse memoravimus, nempe ab invitis, ut Didone et Aenea, et per maris errores. Tertias vero illas quas phoenices, coloniis celebres, ultro et consulto, lucri caussa, uti Columbi, Vespucii, Magellani, Gamae aliique recentiores novum orbem, ita Mediterranei litora explorabundi ubi vacua darentur, eo commode deduxere, indeque notis certisque itineribus cum gentis principe urbe, Tyro, communicabant.

Cum nostris principiis historiae antiquae consensio.

[13] Atque ita, primis coloniis comparatis, illae constabunt omnes historiae rationes. Nani Cecrops aegyptius primus coloniarum deductor in Graeciam, quia aegyptii antiquissimi gentium. Hinc Cadmus phoenicius, quia phoenices de aegyptiis nauticam didicere: a quo utroque deductae sunt coloniae secundi generis. Postea Tyrus memoratur navigatione et coloniis, nempe tertii generis, Celebris. Deinde, post troianum bellum, graeci colonias in Ioniam, sive Asiani Minorem, mittunt, nempe colonias generis secundi: quum Ulysses, ut supra [p. 714 modifica] in Notis diximus15, in plebes Ithacae, Sami, Dulichii, contra ordinem rebellantes, saevis poenis animadvertit: unde eodem tempore coniecimus ab occidua Graecia in proximam Italiam has secundi generis colonias esse deductas. Et cum bis secundi generis coloniis constabunt aegyptiorum colonias cum in Graeciam tum in Italiam maris fortuna deductas esse, et sacerdotes aegyptios navigare Imbuisse piaculo, et aegyptios imperium in Asiani Minorem terra protulisse.


Note

  1. (Quaestiones convivales]. VIII, [2].
  2. III, 58 [Ed.].
  3. Testo: «a bellorum et provinciarum» [Ed.].
  4. Tac., Hist., I, 10 [Ed.].
  5. Od., X, 97-9 [Ed.].
  6. His signis [] conclusae sunt notae asterisco signatis posteriores.
  7. Cod. Iust., [XI, 47], De agricolis et censiiis [et colonis].
  8. Floro, I, 18 [Ed.].
  9. Si veda sopra, p. 309 [Ed.].
  10. Ann., II, 60 [Ed.].
  11. Leges, III, 1-5, pp. 677-84 [Ed.].
  12. Clr., invece, XIII, 1, 25 [Ed.].
  13. Od., IX, 108 sgg. [Ed.].
  14. Il., XX, 215 sgg. [Ed.].
  15. Cfr. Dissertationes, IV, 52-56 [Ed.].