Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/125

VII*

DE PRIMIS COLONIIS

(pag. 405, n. 3).

Vetus apud gentes maris religio.

[1] Igitur, cum Sesostris, sive aegyptii reges monarchae hoc communi «sesostridis» nomine appellati, imperium Mediterraneo mari tam longe lateque potens tenerent, et aegyptii sacerdotes, ut Plutarchus in Symposio refert1, navigare putarint piaculum, ex hac ipsa falsa persuasione quod in mari Osyris, qui ipsis Sol dicitur, periisset, necesse est ut reges — aliquo potentine arcano, hanc sacerdotum religionem, et fortasse etiam illam aliam, nisi prorsus eadem sit, urgentes, qua apud romanos, ut Tacitus in Atinalibus memorat2, dialibus egredi Italia non licebat — sacerdotes a bellis et provinciis3 ultra mare, tanquam re profana, prohibuissent: eodem omnino pacto, quo Augustus et sequentes romani principes ipsam Aegyptum e senatoriarum albo provinciaram erasere, et in eum orbem, aditu difficilem et italicae annonae horreum, equites romanos inlustres spectati obsequii misere praesides4.

Regionum maritima diu vacua.

[2] Ex qua ipsa religione provenisse quoque necesse est regionum maritima diu vacua fuisse. Cuius vetustatis extat

  1. (Quaestiones convivales]. VIII, [2].
  2. III, 58 [Ed.].
  3. Testo: «a bellorum et provinciarum» [Ed.].
  4. Tac., Hist., I, 10 [Ed.].