Lettere (Campanella)/XXV. A Gaspare Scioppio

XXV. A Gaspare Scioppio

../XXIV. Al medesimo ../XXVI. Al medesimo IncludiIntestazione 18 febbraio 2021 25% Da definire

XXV. A Gaspare Scioppio
XXIV. Al medesimo XXVI. Al medesimo
[p. 141 modifica]

XXV

A Gaspare Scioppio

Chiede si suggerisca al pontefice di udire la sua opinione nella gravissima controversia De auxiliis, e poi si dilunga nelle lodi de’propri libri.

... Nunc moneo te ut papae insinues ne ullo modo quaestionem de sufficientimi et efficaci auxilio inter dominicanos et iesuitas controversam determinet, nisi secundo ac tertio revelationem de coelo habuerit; alioquin pericula inerunt multa, et forte christianismi secreta consumptio. Putaram equidem me contra Molinam mirifice scripsisse; sed nunc video quae taceo: tibi tamen coram aperiam quae inde mala proventura sint. Arcanum est Dei: pertinet ad librum signatum. Taceat omnis homo. Liceat interdum opinari ne aut nos lutherizemus aut illi pelagianizent vel manichaeizent.

Miror quod scribis pulchre tecum agi, si magnitudinem meam in libellis meis admireris, quoniam iudicium ferre non audes. Profecto curii Metaphysicos meos legeris, non tibi videbuntur ab homine sed omnino ab angelo conscripti. Excellunt enim hosce quos iam accepisti libellos, sicut omnibus in caelo sol praemicat aureus astris; atque haud scio an liber eiusmodi nondunm adhuc in toto orbe comparuisse tibi videbitur. Neque vero mihi discipulos adscisco sed primae Sapientiae; quare non est cur ita dieta mea mireris ut ea subicere examini recuses. Cave ne mei te fallat amor. Is enim mundum decipit universum. Hinc fallaces sectariorum scholae; hinc inter scholasticos etiam christianos controversiae obstinatissimae. Si quis habitum divi Francisci induitur, statim ei divus Thomas rudis et hebes est, Scotus vero subtilis; qui vero inter dominicanos nomen profitentur, Scotum enthusiasten et inanem perhibent, divum Thomam solidum et erroris nescium. Quare iterum te rogo ne mei te occupet amor: is qui sectam parit, non veritatem, quam non ex me sed mecum indages oportet. Sed etiam cum me coram audieris, ipsos quoque Metaphysicos meos contemnes: non enim illos te libros docebo — si doctoris tecum mihi aliqua in re nomen arrogandum esset, — sed ipsam rerum universitatem in qua suam Deus sapientiam expressit; quem tu librum cum legere inceperis, in singulis exclamabis lectionibus, quasi spiritu novo vehementi ac suavissimo plenus et furens, in laudem summi Opificis.

Nolim intemperantiae genus esse putes multa scire velie, nisi quando obiecta scientiarum sunt nobis incomprehensibilia, quae proprio metiri ingenio insipientia est. Nosse vero quid sciri queat, quid nequeat, metaphysici est doctissimi. Velle tamen omnia scire divini est animi. Amat Deus opera sua vultque nos ea admirari, intelligere et ex iis ipsum agnoscere ac laudare; nam et homunculus ex luto et argilla fictus libros suos ab aliis legi laudarique cupit, quanto magis Deus cui soli laus convenit et gloria. Ergo in Dei patrocinio est philosophus, non sophista. Scriptum est: «neminem diligit Deus nisi eum cum quo sapientia inhabitat». Et posthaec enumerantur omnes scientiae physicae, morales et mathematicae sub sapientia. Omnes affuere Adamo, Salomoni, Moysi etc. quosnon imitari potius, quatn Senecam vel Socratem, stultum foret, quamquam nec hi scientias negarunt sed eas a sese perfecte disci posse diffidebant....

[Neapoli, septembri aut octobri 1608.]