Le monete di Venezia/Documento XII
Questo testo è completo. |
◄ | Documento XI | Documento XIII | ► |
DOCUMENTO XII.
(pag. 152).
1327, die XV novembris.
Cum negotium auri sit commissum plene Consilio de XL, et nunc appareat necessarium aliqua provideri pro bono communis et officii auri, que satis creduntur posse fieri per Consilium XL ; sed ut omnia clare procedant : Capta fuit para, quod omnia et singula quod ( sic, que ? ) nunc et alias fient in Consilio de XL super facto auri et officio ipsius, et de numero officialium, et ordinibus et aliis pertinentibus dicto officio, sint firma ac si facta forent per Maius Consilium, et de expendere, et de revocare consilia, et omnibus aliis.
Et insuper, cum compleat nunc officium grossorum tonsorum, et videatur melius ipsum coniungere officio auri, quod Consilium predictum de XL habeat etiam libertatem faciendi super inde quod sibi videbitur.
Maggior Consiglio, registro Spiritus, carte 25.