Hypnerotomachia Poliphili/Dediche
Questo testo è completo. |
Introduzione | ► |
HYPNEROTOMACHIA POLIPHILI, UBI HU
MANA OMNIA NON NISI SOMNIUM
ESSE DOCET. ATQUE OB ITER
PLURIMA SCITU SANE
QUAM DIGNA COM
MEMORAT.
* * *
* *
*
CAUTUM EST, NE QUIS IN DOMINIO
ILL. S. V. IMPUNE HUNC LI
BRUM QUEAT
IMPPRIME
CUM semper Dux invictissime ob singulares virtutes et famam tui nominis te colui et observavi, tum maxime ex quo frater meus tuis auspiciis in Bibienae obsidione militavit, quicquid enim tunc per te in eum collatum fuit, id autem multum fuisse saepe memorat benignitatem et humanitatem in se tuam referens, id totum ad Crassos omnes pertinere arbitrati sumus, et quod unus tulit, id omnes tibi acceptum ferimus, nec iam ei concedimus, ut magis tuus sit, quam nos omnes sumus. Sed fratres mei occasionem expectant causa tua non modo sua omnia, sed vitam etiam exponendi. Ego autem, qui pro virili mea, quo nam pacto me tibi aperiam saepe cogito, cogitaboque, donec perfecero, nunc in voti mei spem venio aliquam. Nam, cum sciam tecum non fortunae bonis plus agi posse, quam aquis (ut fertur) cum mari, solasque apud te literas et virtutes posse, literis aditum ad te tanquam vadum tentavi. Venit nuper in manus meas novum quoddam et admirandum Poliphili opus (id enim nomen libro inditum est) quod ne in tenebris diutius lateret, sed mortalibus mature prodesset, sumptibus meis imprimendum et publicandum curavi. Verum ne liber iste parente orbatus veluti pupillus sine tutela, aut patrocinio aliquo esse videretur te patronum praesentem delegimus, in cuius nomen audaculus prodiret, quo, ut ego amoris nunc et observantiae in te meae ministro et nuncio, sic tu ad studia, et multiplicem doctrinam tuam socio saepe utereris. Tanta est enim in eo non modo scientia, sed copia, ut cum hunc videris, non magis omnes veterum libros, quam naturae ipsius occultas res vidisse videaris. Res una in eo miranda est, quod cum nostrati lingua loquatur, non minus ad eum cognoscendum opus sit graeca et romana, quam tusca et vernacula. Cogitavit enim vir sapientissimus, si ita loqueretur, unam esse viam, et rationem, qua nullus, quin aliquid disceret veniam negligentiae suae praetendere posset, sed tamen ita se temperavit, ut nisi, qui doctissimus foret in doctrinae suae sacrarium penetrare non posset, qui vero non doctus accederet non desperaret tamen. Illud accedit, quod si quae res natura sua difficiles essent, amoenitate quadam tamquam reserato omnis generis florum viridario oratione suavi declarantur, et proferuntur figurisque et imaginibus oculis subiectae patent et referuntur. Non hic res sunt vulgo expositae et triviis decantandae, sed quae ex philosophiae penu depromptae, et musarum fontibus haustae quadam dicendi novitate perpolitae ingeniorum omnium gratiam mereantur. Suscipias igitur princeps humanissime Poliphilum nostrum, qua doctos fronte soles, et ita suscipias, ut cum animi grati munusculum sit, tui Leonardi Crassi admonitus libentius legas quod si (ut spero) feceris, et hic nullius censuram formidabit cum tuam subiverit, et frequentius ab aliis legetur, qui a te lectus putabitur, et ego ex parte aliqua assecutum me, quod optaveram sperabo. Vale et Crassos mecum tuos tuis annumera.
Ioannis Baptistae Scythae carmen ad clarissimum Leonardum Crassum artium ac iuris Pontificii consultum.
Hic mirabilis et novus libellus
Aequandus veterum libris avorum,
Quo, quicquid dat in orbe vita toto
Rarum et nobile, fertur ac refertur,
Tantum fert tibi Crasse gratiarum,
Quantum Poliphilo tulit parenti
Vitam Poliphilus dedit, dedisti
Vitam tu quoque, sed necem repellis.
Nam cum conditus in situ iaceret
Lethen iam metuens sibi propinquam,
Das hunc gentibus omnibus legendum,
Nec tu sumptibus, aut tuo labori
Parcis, sed melior parente natum
Proiectum gremio tuo levasti.
Olim bis genitum ferunt lyaeum.
Sic nunc contigit huic libro, refertque
Patrem Poliphilus, Iovemque Crassus.
Anonymi elegia ad Lectorem.
Candide Poliphilum narrantem somnia lector,
Auscultes, summo somnia missa Polo,
Non operam perdes, non haec audisse pigebit
Tam variis mirum rebus abundat opus.
Si gravis et tetricus contemnis erotica, rerum
Nosce precor seriem tam bene dispositam.
Abnuis? ac saltem stylus et nova lingua novusque
Sermo gravis, sophia se rogat aspicias.
Id quoque si renuis, geometrica cerne, vetusta
Plurima niliacis disce referta notis.
Hic sunt pyramides thermae, ingentesque colossi
Ac obeliscorum forma vetusta patet.
Hic diversa basis fulget varieque columnae
Illarumque arcus, zophora, epistylia,
Et capita atque trabes, et cum quadrante coronae
Symmetria et quicquid tecta superba facit.
Hic regum cernes exculta palatia, cultus
Nympharum, fontes, egregiasque epulas.
Hinc bicolor chorea est latronum, expressaque tota
In labyrintheis vita hominum tenebris
Hinc lege de triplici quae maiestate Tonantis
Dicat, et in portis egerit ipse tribus
Polia qua fuerit forma, quam culta, triumphos
Inde Iovis specta quattuor aethereos.
Haec praeter, varios affectus narrat amoris,
Atque opera et quantum saeviat ille Deus.
Hic cum Vertumno pariter Pomona triumphat.
Lampsacio fiunt hic quoque sacra deo.
Hic templum est ingens omni perfectius arte
Sacrorum ritus multiplices veterum.
Mox aliud templum vitiatum dentibus aevi
Cernes, hicque animo plurima grata tuo
Tartareas sedes, epithaphia multa, ratemque
Qua vehitur Veneris per freta vasta puer.
Exhibitosque illi summos reverenter honores
Omnibus a divis aequora quotquot habent.
Hic hortis, pratisque vide distincta Cythaera,
In cuius medio curva theatra patent.
Hicque Cupidineum poteris spectare triumphum.
Hic fons, et Paphiae forma verenda Deae est.
Quae circa tumulum celebrentur Adonis amati
Annua per Venerem, Naiadasque leges.
Haec rerum series contenta volumine primo
Haec nova divini somnia Poliphili.
Nata ubi sit, qua stirpe, quibusque parentibus orta
Polia, qui sequitur explicat inde liber.
Et quis condiderit Tarvisii moenia primus.
Hinc seriem longi totus amoris habet.
Postremo ornatus liber est appendice longa
Quam legere ingratum non puto lector erit.
Plurima sunt etiam, piguit, sed cuncta referre,
Accipe quod cornu copia larga dedit.
Ecce iuvat, prodestque liber. Si temnis utrumque
Non libri culpam crede, sed esse tuam,
Finis.
LEOnardo Crasso mio doctor verendo
prelato exculto in l’arte liberale
et in ogni virtù egregia a quel comprendo.
Merita laude summa et immortale
per la impensa e provincia ch’egli ha tolta
per farne copia d’un compendio tale.
Terso lector adunque ascolta ascolta
gli somnii di Poliphilo narrante
dal ciel demissi cum dolceza molta.
Non perderai el tempo stravagante
anci iubilerai de haver udito
l’opra di varie cose exuberante.
Se tu tetrico sprezi el novo invito
erotico la serie ben disposta
non disprezar, chol bel stilo exquisito.
Se ’l sermon grave e scientia ben composta
non ti gustasse guarda le figure,
vetuste in geometria che poco costa.
Le molte note cum le lor misure
servate apresso el Nilo dagli Egypti
le pyramide antiche sepulture.
Cum gli obelischi in cima a quelle ritti
le therme e bagni e statue de colossi
che chi le mira ne riman sconfitti.
Qui sum diverse base et archi grossi
varie colonne a quei proportionati
a capitelli e trabe che le possi
Et le corone cum gli sui quadrati
le symmetrie, li zophori epistelli
che li superbi tecti ne ha monstrati.
Quivi vederai pallaci culti e belli
de re e signori e li nymphali fonti
e li conviti condecenti a quelli.
Ivi vedrai diversi schachi azunti
in gioco de latroni et acti humani
in laberyntho e tenebre congiunti.
Qui lezerai de triplici e non vani
gesti, et la maiestà del gran Tonante
in le tre porte e sui consigli sani.
Chi fusse Polia bella e triumphante
indi vedrai de Iove gli caelesti
triumphi quatro summo altitonante.
Dapoi ti narra oltra in non agresti
e varii affecti l’opera amorosa
e le ferite che Amor dà a terresti.
Qui cum Vertumno Pomona zoiosa
triumpha, e de Priapo el sacrificio
cum l’asinello, e mentula monstrosa.
Quivi è un gran tempio che dal primo initio
tutto è perfecto cum mirabil arte
cum multiplici riti a tal officio.
Un altro tempio roso in molte parte
vitiato tutto dalla vetustate
come potrai veder in queste charte.
Et altre cose che ti saran grate
tartaree sede epitaphii infiniti
et dil figlio di Venere la rate.
Gli honori che gli son tutti impartiti
cum reverentia summa dagli Dei
gli mari, e flumi e gli altri rivi uniti.
Prati, giardini et horti cytherei
in mezo un bel theatro ivi distinto
dov’el triumpha cum Cupidinei.
El fonte della Paphia a questo evinto
cum la sua forma veneranda e bella
e il tumulo di Adon de vita spinto.
Che tanto amato al mondo fu da quella
che hor celebrato gli è lo anniversario
per le Naiade e Venus mischinella.
Questo contiene nel libro primario
de sogni de Poliphilo excellenti
in stil legiadro transparente e vario.
Giù nel secondo narra li parenti
di Polia e stirpe, e forma, et ove è nata
e de Tarvisio gli primi condenti.
Dapoi in quest’opra tutta inamorata
è un libro degno, e pien di molto ornato
che chi nol leze havera la mente ingrata.
Diverse cose son in sto tractato
che referir me grava, ma tu accetta
l’opra che ’l Cornucopia ne ha mandato
quella emendando se la fia incoretta. Finis.
Andreas Maro Brixianus.
Cuius opus dic Musa? Meum est, octoque sororum.
Vestrum cur datus est Poliphilo titulus?
Plus etiam a nobis meruit communis alumnus.
Sed rogo quis vero est nomine Poliphilus?
Nolumus agnosci. Cur certum est ante videre
An divina etiam livor edat rabidus.
Si parcet, quid eritnoscetur. Sin minus haud vos
Dignamur vero nomine Poliphili.
O quam de cunctis foelix mortalibus una es
Polia, quae vivis mortua, sed melius.
Te dum Poliphilus somno iacet obrutus alto,
Pervigilare facit docta per ora virum.
POLIPHILI HYPNEROTOMACHIA, UBI
HUMANA OMNIA NON NISI SO-
MNIUM ESSE OSTENDIT, AT
QUE OB ITER PLURIMA
SCITU SANE QUAM
DIGNA COM-
MEMO-
RAT.
* * *
*