Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
Symmetria et quicquid tecta superba facit.
Hic regum cernes exculta palatia, cultus
Nympharum, fontes, egregiasque epulas.
Hinc bicolor chorea est latronum, expressaque tota
In labyrintheis vita hominum tenebris
Hinc lege de triplici quae maiestate Tonantis
Dicat, et in portis egerit ipse tribus
Polia qua fuerit forma, quam culta, triumphos
Inde Iovis specta quattuor aethereos.
Haec praeter, varios affectus narrat amoris,
Atque opera et quantum saeviat ille Deus.
Hic cum Vertumno pariter Pomona triumphat.
Lampsacio fiunt hic quoque sacra deo.
Hic templum est ingens omni perfectius arte
Sacrorum ritus multiplices veterum.
Mox aliud templum vitiatum dentibus aevi
Cernes, hicque animo plurima grata tuo
Tartareas sedes, epithaphia multa, ratemque
Qua vehitur Veneris per freta vasta puer.
Exhibitosque illi summos reverenter honores
Omnibus a divis aequora quotquot habent.
Hic hortis, pratisque vide distincta Cythaera,
In cuius medio curva theatra patent.
Hicque Cupidineum poteris spectare triumphum.
Hic fons, et Paphiae forma verenda Deae est.
Quae circa tumulum celebrentur Adonis amati
Annua per Venerem, Naiadasque leges.
Haec rerum series contenta volumine primo
Haec nova divini somnia Poliphili.
Nata ubi sit, qua stirpe, quibusque parentibus orta
Polia, qui sequitur explicat inde liber.
Et quis condiderit Tarvisii moenia primus.
Hinc seriem longi totus amoris habet.
Postremo ornatus liber est appendice longa
Quam legere ingratum non puto lector erit.
Plurima sunt etiam, piguit, sed cuncta referre,
Accipe quod cornu copia larga dedit.
Ecce iuvat, prodestque liber. Si temnis utrumque
Non libri culpam crede, sed esse tuam,
Finis.