XX. A Mainardo Cavalcanti

../XIX ../XXI IncludiIntestazione 19 febbraio 2021 75% Da definire

XIX XXI
[p. 205 modifica]

XX.

A Mainardo Cavalcanti.
(1373)


Generoso militi domino Maghinardo de Cavalcantibus preclaro regni Sicilie marescallo.
Miraberis, miles egregie, quod tamdiu distulerim ad te scribere; nec dubium quin accusandus essem, ni in contrarium surgeret honestissima, esto odiosa, tam longe dilationis causa. Audisse potuisti, ni fallor, quoniam infirmus fui. Heu michi! dixi «fui» quasi non sim: imo sum, et, quod multo peius, nulla de proximo spes michi salutis est. Quod ut clarius possis advertere, etiam si alia scribenda occurrant plurima, hoc unum, scilicet que michi diu egrotanti nec ad te scribenti vita fuerit et sit, libet explicare paucis, et potissime postquam paxillum his diebus, quasi sim e faucibus eductus orci, concessum est respirare fesso. Postquam igitur, honorande michi semper, te ultimum vidi, semper vita fuit fere simillima morti, afflicta tediosa et sibimet odiosa, non unico tantum vexata stimulo: nam ante alia incessabilis michi et igneus pruritus fuit et est, sic et scabies sicca cuius abradere squamas aridas et scoria die noctuque vix sufficit unguis assidua, preterea ventris ponderosa segnities, renium perpetuus dolor, splenis turgiditas, bilis incendium, tussis anhela, raucum pectus et attonitum caput, necnon et alia plura, que si enumerem, corpus omne languidum et humores in se discordes omnes facile dices. Ex quibus fit ut michi sit celum inspicere grave, onerosa corporea moles, titubans gradus, tremule manus, pallor stigius, appetitus cibi nullus et rerum omnium displicentia; odiose michi sunt littere, et qui nuper amatissimi erant libelli displicent, animi remisse sunt vires, memoria fere nulla et hebes ingenium; cogitationes omnes mee in sepulcrum declinant et mortem. Et quod michi precipuum solamen [p. 206 modifica]erat, sublatum est: Muse, quarum celesti cantu oblectabar aliquando tangentibus Marone et Petrarca nostro aliisque nonnullis sacro plectro castaliam lyram, obmutuere, et silet camerula quam consueram sentire sonoram; et breviter in tristitiam tendunt omnia mea. Stant tamen inter tot mala vivax oculorum acies, nec ulla adhuc infectus nausea stomacus, et post fricatam unguibus diu scabiem gratissima somni quies; his pauculum refocillor subsidiis. Remedia nulla michi sunt, nec hic medicus nec medela, etsi sit nulla michi fides in illis: vivo natura et appetitu ducibus. O miserum me! si me videris, vix agnosces: non oris habitus ille priscus, non oculorum letitia est; adeo ossibus impressa pellis, ut Erysithon videar potius quam Iohannes, et effectum corpus exangue cadaver quam animata congeries. Et sic quid de me futurum sit, ipse non video; mortem cupio, que non equidem intempesta foret; sexagesimum enim annum ago; satis, imo multum vixi, et vidi que proavi non videre mei, nec quid novi, etiam si duplicentur anni, videre queam iure expectare debeo, ni forte volitare montes et flumina in fontes redire speravero, quod ridiculum est. Si ergo veniat, minime egre suscipiam, ut iam afforet malorum finis omnium antequam gravior amicis efficiar. Et ne te ulterius afflictionibus meis afficiam, habes cur non scripserim, habes quid sentiam, et quid cupiam habes.
Hucusque, miles inclite, ii ydus augusti, tribus tam paucis litteris diebus concessis continuis, scripseram: nec erat animus michi preter recommendationes aliquas superaddere, et insequenti die litterulam claudere. Sane novo et anxio eventu quod disposueram sublatum est. Nam eadem qua supra die, cadente iam sole, debilem fessum et vix spirantem ignita febris invasit repente tanto cum impetu, ut primo impulsu me victum crederem: et sic conscendi lectulum, ratus non amplius meis pedibus descensurum; et crescente nocte crescebat incendium. Ego autem infesto ardore et acri capitis dolore vexatus, suspiria emittens ignea et tenues quandoque voculas passionem testantes meam; non enim michi mos est mugitus emittere, ut plerique faciunt; huc illue ferebar queritans motu illo febrem ludere et [p. 207 modifica]parvo vestimentorum frigore ethneum sedare incendium. Et quoniam adversus tam validas caloris immensi vires me exhaustum et imbecillem sentiebam, in finem meum me omnino iturum rebar, et de vita presenti desperans, de futura cepi meditationes intrare: et dum me scelestum hominem ante tribunal Iudicis cuncta cernentis primo a corpore egressu iturum noscerem, et iustam eius iram in crimen meum severamque censuram mecum revolverem, tantus me pavor intravit, ut tremerem totus et veras mei conscius emitterem lacrimas. Adstabat michi sola ancillula quedam, cuius multis annis obsequio usus sum, que me videns et existimans quoniam egritudine victus lacrimarem, et incompte ac insipide satis cepit conari pauculas vires meas in patientiam erigere. Ego autem medio ardoris in estu ridebam illius inscitiam, et te et amicos alios, etsi absentes essetis, tanquam presentes post trepidationem illam ingentem alloquebar, et orabam tacite, quibus poteram mentibus, ut intercessionibus vestris michi a Deo facilem impetraretis exitum eumque erga me mitem misericordemque votis faceretis supplicibus: et nonnunquam, me ea hora expiraturum existimans, vale tibi reliquisque dixi. Quid multa? Cum in profundissimam noctem venissem, et ecce iudicio meo ignis extrorsum ab intrinsecus emissus, ab umbellico in fundum usque ventris et dextrum inguen, cuncta corripuit: ex quo sperans egressuram febrern cum ardore ilLo, paululum patientius cepi expectare exitum. Sed cum in cassum cedere expectatum adverti, Phetontis memor incendii cepi michi ipsi timere ne fulmine ilio in cinerem iturus essem, et quam ante optaveram mortem expavescere. Interim post longam expectationem dies eluxit, et vocatis ex rusticanis amicis quibusdam ostendo eventum. Mirantur omnes: et cum nil haberent aliud quod prestarent, ivere in consilium. Hortantur ut medicum advocem, quod ego tanquam superfluum aspernabar, consuetus nature accidentium quorumcunque in diem usque illam curam permittere. Tandem, ne viderer id potius ob avaritiam facere quam ob sinistram medicorum habitam oppinionem, advoco: nec credas vero Apollinem, quem primum novisse vires herbarum aiunt, seu epydaurium Esculapium vel iuniorem horum [p. 208 modifica]Ypocratem chium, sed assuetum curis villicis hominem equidem satis affabilem et circumspectum. Is autem, postquam vidit igneam illam maculam, e vestigio epatis ferventis opus esse dixit superflua nocuaque ad exteriora mittentis, eumque morbum festina curatione indigere: que si fieret, salus adesset illico; si vero differatur per diem tantum, me infra quartam in certissimam iturum mortem ratione monstrata. Timui, fateor, iussique medici sequeretur imperium. Nec mora: parantur in scarnificationem meam instrumenta, ferrum et ignis; et accensis lampadibus et in meam carnem extinctis atque infixis et demum sublatis, et crebris cultro tonsorio, eisdem locis ante preustis, ictibus fracta cute, iterum et iterum apponuntur non absque maximo cruciatu meo; et sic his attrahentibus, non ante destitere quam multum sanguinis, imo, ut medicus asserebat, veneni letalis emungerent. Quo peracto, — Sanus es — inquit medicus, quod ego facile credidi, quia plurimum cum sanguine abiisset febris infeste; et ego, qui per duas precedentes noctes somnum non ceperam, in illum solutus paxillulum quietis assumpsi. Hinc michi primum aliquantulum spei future valetudinis affulxit, et demum de die in diem aucta est: et sensim prisce cepere redire vires, adeo ut iam manus, esto debilis, ut vides, sufficiat calamo. Verum in alacriorem materiam transeamus. Audivi te sacros celebrasse ymeneos, face tamen nocturna, ex quo arbitror te id iniisse consilium quod tibi quibus potui rationibus suaseram. Si sic est, aut quecunque sit alia, oro precorque Deum superosque reliquos ut tibi sibique bonum faustumque sit hoc coniugium, eique leta et cito subsequatur proles. Queso illi me commendatum facias, nam uti te diligo pio integroque mentis affectu, sic illam, esto incognitam, tui amore: et licet non sperem eam videre, tamen cupio eique reverentiam exhibere condignam. Et, ne longius gemina evagetur epistola augusti iii ydus incepta et v kalendas septembris in finem deducta, recommenda me magnifico militi domino Americo et Salici fratri tuo, et saluta Forchettam. Et longum vale.
Certaldi die qua supra.

Iohannes Boccaccius tuus.