Epistolae (Boccacius)/XIX
Questo testo è completo. |
XIX. A Pietro da Monteforte
◄ | XVIII | XX | ► |
XIX.
A Pietro da Monteforte.
(1373)
- Insigni militi et legum professori clarissimo domino Petro de Monteforti.
- Epistolam tuam, amicorum optime, leto suscepi animo, fuitque michi tanto carior quanto prolixior; nec satis fuit legisse semel et iterum, quin imo cum sepius legissem, ultimo magis placuit quam placuerit in primis. Et, ut omiserim quia florida compta et arte laudabili splendida erat, eam mira verborum suavitate et veneranda sententiarum amplitudine refertam comperi, adeo ut mecum dixerim: — Non solus novit preceptor meus verba componere et suis locis graves et succiplenas locare sententias! — Sane, ut eo veniam quo responsionis oportunitas exigit et paucis expediam que longo sermone disserenda fuerant, dico: postquam tuo iudicio visum est ut quam mereris, et a me potissime, reverentiam sinam tuam, sequar, eoque quo ipse iubes pretiosissimo utar, imo iam usus sum, vocabulo, quo profecto, ut tu perlucida oratione testaris, nullum inter mortales sanctius reperiri reor, et te de cetero in omnibus amicum dicam. Nec michi parvum est quod tu tam profuse largiris, scilicet quia repente a te clarissimo preceptore ex auditore humili inter amicos unus susceptus, imo sublimatus sum; quod ego munus reverenter et tota mentis affectione suscipio. Quis enim satis sanus renuat quod etiam viris precipuis optandum est? Sed ut hoc decentiori tempore servem, cum michi semper in omnibus gratissime tue sint littere, summa tamen delectatione animam meam dulci perfudit gaudio ea epistole tue pars in qua scribis, te veris atque sanctissimis rationibus tumorem pressisse optimi iudicis illius qui, nondum visis poetarum carminibus, nedum intellectis, stomacose damnabat poeticam. Equidem nil fastidiosius est, nil abominabile magis quam tales audire de re incognita ferentes sententiam. Sed non longe est a talibus divina iustitia, nam, dum alienam et incognitam sibi apud gnaros ignari damnant scientiam, suam liquido ignorantiam profitentur: ex quo fit, ut unde gloriam se quesisse putarant, ignominiam consequantur. Verum, quoniam de materia hac, etsi minus plene, tecum tamen sentiens, alibi scripsisse memini, satis erit ad presens adversus tales hec pauca iterasse. Post hec sentio quanta amicabili affectione, quanta solertia, quanta arte et tuis insuper sumptibus coneris nomen meum extollere et, si possis, inter astra locare, et potissime dum ridiculum, saltem tibi, opus meum De genologiis deorum tot demonstrationibus, tot laudibus, tam preclaro apud insignes eruditosque viros effers preconio; quod michi permaximum est in tantum, ut nil amplius hoc, inter peritura, optare queam, cum videam tuo opere eo me trahi quo cupio: teste enim Tullio, «trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur». Quod etsi ego longo labore quesierim, utrum meruerim tu scis melius: nil tamen egeram, ni promulgator egregius, ni preco diligentissimus, ni inclitus meritis homo affuisset in fine. Et quem alterum, queso, dedisse michi potuerat Deus adeo amantissimum, adeo Musarum conscium, adeo facundum, adeo promptum, adeo diligentem exquisitorem veri, uti tu es atque cognosceris? Invidit Alexander Achilli quod Homeri carmine commendatus sit. Et quis dubitet quin et ego, adhuc spirans, a viro longe me eminentior equa invidia pulsatus sim, dum longe lateque tue in me legentur laudes? O preclarum decus, o splendidus honor, o desideratum solarium, quibus te verbis explicem non habeo. Nec mirum: nam, si Themistodes, vir summus Athenis, rogatus cuius vocem libentissime audiret, respondit, ut asserit Cicero, «eius a quo sua virtus optime predicaretur», quid ego placibilius optare possum quam sentire te eloquentissimum virum, elegantia celebrem, fama illustrem, moribus conspicuum, virtutibus clarum, inter egregios viros predicantem ampliantem et extollentem pro viribus nomen meum, et meas laudes utinam meritas totis nisibus referentem? Nil edepol! nec inficiar. Ut paucis multa complectar, tanto complesti me gaudio, ut vix mei capax sim: et utinam non uti nubes nimio repleta spiritu et in brevissimum lumen, esto clarissimum, effusus e vestigio evanescam! Hic me timor angit, ut te, vir inclite, deprecer ut caveas ne te nimis impellat amor in meam laudem, nam ipse «sepe deos hominesque fefellit». Lauda parce, queso, velisque magis ut incognitus sed tutus consistam in pulvere, quam ex verticibus montium a vehementia ventorum forsan evellar et resolvar in auras. Inde, quoniam scribis te, me volente, librum vidisse meum atque legisse, et post multa me commendas quoniam liberali animo in publicum et absque dilatione emiserim, adverto, te non satis huius eventus piene novisse hystoriam. Portaveram, fateor, librum hunc de quo sermo, peregrinationis mee socium, non adhuc ut illum emitterem: non enim eum tanti iudicabam, quin imo disposueram, si daretur ocium, amovere ab eo quasdam notas, ut rebar, illecebres et, si possem, decentiori ornatu aliquo venustare eum. Et his diebus quibus primo tibi factus sum notus et tu michi, dum multa una cum illustri viro Hugone de Sancto Severino verba fecissemus, tibi dixisse memini quoniam cupiebam ut illum videres; demum procedente tempore, cum certior factus essem quam grandis tibi esset industria, quam multa tibi rerum notitia et ingenium perspicax et admirabile, et quam tua severa esset censura, conscius ineptiarum libri et puerile reputans tibi illum apponere, cum nil michi ex oblatione tibi a me facta, credo immemor, diceres, liberius mutavi consilium, nec ulterius de hoc tibi nec alteri feci verbum, quin imo tamdiu clam servaturus eram, donec, saltem pro meo iudicio, emendassem. Tandem, iam termino mei discessus adveniente, quomodo non recordor, factum est ut illum videret Hugo iam dictus, cui profecto nil negare possum quod iusserit. Is instantia maxima et precibus me renuentem fere benignitate sua coegit, ut illum sinerem donec copiam summeret, quod quantum adversus mentem meam fecerim, solus Deus vidit ex alto. Spopondit tamen vir inclitus, se non ante copiam cuipiam daturum quam apposuisset atque mutasset in suo quicquid ego in meo postea immutassem. Demum, qualiter ad te iam dicta verba et liber devenerint, ego ignoro et doleo, non equidem quod librum meum videris, cui precordia et omnem animam meam, si possem, volenti monstrarem, sed quoniam ante tempus in medium venerit, cum in eo resecanda quedam cognoscam et nonnulla etiam apponenda et immutanda plurima. Et quod michi gravissimum est, apud multos, audio, non liberalitate mea sed alieno munere divulgatus est, ut auferatur a me spes omnis non perfectum opus in melius redigendi. Sed, postquam sic Deo Hugoni tibique visum est, ut ante diem prodeat liber iste, queso per fidem tuam perque amicitiam nostram quatenus labore tuo eius sordes pauiulum saltem abstergas et in aliqualem venustatem redigas, ne omnino procedat incomptus. Scis enim, perspicacissime vir, quot sunt undique morsores operum et potissime celebrium, eo quod paucis sit grata poesis, non culpa sua sed aspernantium ignavia. Ego autem crimine Iohannis Latinuccii nondum reassumpsi librum quem fidei sue commisi, et sic quid inter legendo feceris aut signaveris, videre non possum. Timeo ne aliena minus servata fides nimie liberalitati mee damnosa sit, et cum iam permaxime turbationis sit causa. Scribis preterea, reverendissime michi, a me separatum librum animem ut sacrorum voluminum bibliotecam securus ingrediatur, dum duxeris, quasi a sacrosancta religione alienus horreat sacra. Non inficiar, de alienis a christiana religione fere totus est, sed non eorundem cultor, quin imo persepe, si memini, in detestationem gentilitie superstitionis exclamat ut hostis et christiani nominis veritatem extollit pro viribus; ex quibus percipi potest, nullo eum sacrarum rerum seu librorum horrore terreri, aut consortium et amicitiam spernere iure debere, uti merito horrebat lucem Cerberus tenebris assuetus continuis, et sic reor suasione aliqua minime indigere. Verumtamen, si hoc, iudicio tuo, cui magis quam meo semper crederem, indiget, miror, cum auctori possis quod velis iniungere, cur libro dubites imperare: cum et ipse tibi propinqua, imo in manibus tuis sit, et michi longinquus, nec mei iam iuris sed alieni existat. Tamen, si sic faciendum censes, ultro volensque iubeo: eidem impero mando precipioque ut ea omnia prompto animo leto liberali atque obsequioso faciat quod tu ipse bonique ceteri viri voluerint nec, nedum sacra intret armaria, verum carceres cathenasque, si iusseris, renuat, obiurgationes equo tolleret animo, laudes si que dentur parce et cum humilitate suscipiat, reprehensiones meritas tanquam salubres toto amplectatur affectu, morsus indebitos parvipendat, et quicquid tibi breviter visum sit omni nisu perficiat, et de grada Ihesu Christi et amicorum benivolentia magis quam de suis viribus omnino confidat; tu reliqua iniunge, si qua forsan oportuna decreveris. Ceterum, vir clarissime, miraris et quodammodo quereris inclitum preceptorem meum Franciscum Petrarcam tamdiu servare in conclavi a multis optatum et, ut ego arbitror, exire volentem Affricanum suum: quod et ego simili modo sepe miratus sum. Verum, dum quem tu, more veterum illustrium virorum, laceratum malignantium dentibus non reris, sepissime venenatis aculeis impulsum ab emulis video, paululum admirationem retraho: et tu, ut bona cum pace tua dixerim, minus admirari deberes si circumspectus homo gradum retrahit timens insidias suspicaturque dilectissimum et sibi diu laboratum opus emittere. Auspicatur quippe quid emisso futurum sit, cum adhuc latenti insidias appositas et insultus nonnunquam senserit in invisum. Inquies forsan, ubi vel quando contigerit, cum te sentias semper eiusdem admiratorem et laudatorem operum; si ad te nondum venere, facile est reserasse aliquos saltem. Credo Invectivas suas in medicum legeris, qui, etsi non in Affricam singulariter spicula direxerit, in eum totum solitarium et nil tale timentem sepius immittere ac infigere tela non equis viribus conatus est. Et quid in militem suspicandum est agat, quantumcunque munitum, is qui totam aciem audet aggredi? Sic credo non noveris quid aliqui concives mei suique, non parvi momenti homines, in orationem illam Magonis morientis, preter velle suum vagam, iniecerint: adversus quos ad me scripta grandis et querula et confutationum in morsores piena extat epistola; sic et quicquid egerint in nomen suum pridie nonnulli veneti, qui non indicta illi die ad dicendam causam, non auditis cause meritis, non rite libratis, non inspectis, quantumcunque etiam minus tali questioni competentes essent iudices; de foro non dico, qui apud mense sacrum constitutus est; pro tribunali sedentes vino marcidi ciboque repleti, ausi sunt eum sententia sua non litteratum hominem dicere: quos adversus erupit libellus ille cuius est titulus De ignorantia sui et multorum. Quo titillo ego iure modestiam suam laudo: fatetur quippe de se quod fere cunctis contigit mortalibus, ut se ipsos scilicet non satis agnoscant; ostendens insuper ignaram multitudinem esse, quod plerique clamavere iamdudum, seu eam eodem secum laborare defectu, et hoc ob humilitatem potius suam quam alicuius iniuriam dictum puto. Et sic, ne per cuncta discurram, oportuit eum sepissime fatigare calamum in sui suorumque carminum defensionem adversus plerosque cisalpinos gallos et alios. Et, ut de reliquis taceam, timet homo iam senex et tardior ad calamum solito eum emittere, non quia non possit aperta incedere facie et coram quibuscunque etiam acerrimis censoribus absque timore alicuius note consistere et de iure suo adversus emulos disceptare, sed ne inde surgant iurgia unde deberent laudes evenire. Desiderat preterea conspicuus homo quod illi servatur tempusculum studiis vel potius melioribus meditationibus dare quam responsionibus in obiectiones frivolas atque superfluas perdere, et fervoribus iuvenum iam fere gelidum obicere sanguinem. Dices forsan, dum preceptorem meum quibus possum subsidiis defendo, in me inadvertenter sententiam dicam, qui adeo profuse et inconsiderate opuscula, etiam non rogatus, emitto mea. Non negabo, redarguendus venio. Attamen tutius me posse fateri reor stolidum hoc crimen quam ipse possit, cum per tenebras longe tutior ab insidiis latronum pauper incedat solus quam per lucem, etiam prosequentibus multis, dives pertranseat. Multa·mea vitia occultat et contegit fame mee tenuitas, ubi etiam nevum minimum illius splendida gloria accusaret. Titulum quem mordacem arbitrari videris, epistole scilicet ad me scripte contra appetentiam primi loci etc., queso non adeo severe dictum putes: in me dictum est, non in alios, et si quid austeritatis habet, in me iniecta est, eo quod, ut percipere potes ex littera, cum in primum locum pervenire non possem non sufficientibus ingenii viribus, ardens mea vulgaria et profecto iuvenilia nimis poemata, dedignari visus sum in secundo utinam meo convenienti ingenio consistere. Quam ob rem videor redarguendus, cum eo devenerim quo perpaucis devenire contingit, et consistere voluerim: et si qui sint qui eodem mecum peccent crimine, eadem mecum censura redarguendi sunt. Preterea preceptori in auditorem ampia licentia est, et ob id, si visum illi est titulo et sermone mordaci redarguendam fore segnitiem meam, imo arrogantiam et superbiam, iure potuit fecisse suo: et melius, nosti, quos diligit pater filios aut auditores preceptor, hos corrigit et castigat. Si dicas: — Quid ergo ad infinitam personam videtur dirigere? — patet liquido: ut mitius imbecillis ego austeritatem castigationis reciperem. Sub titulo vero quem subsequenter eum scripsisse dicis, scilicet contra ignorantiam atque arrogantiam modernorum, nunquam aliquid legisse recordor; hoc memini, eum epygramatibus splendidis summos semper quoscunque decorasse modernos eosque persepe honorasse laudibus, nec destitit, quin sibi aliquando detraheret ut contemporaneorum gloriam augeret: et, si oportunum esset, non deficerent exempla, etiam si multa vellem apponere. Verum, si sic sit ut scripserit, precor, vir optime, non adeo, ut videris, stricte sumpseris: scis quoniam cum effectu verba intelligenda sint. Infiniti sunt ignorantes et ob ignorantiam arrogantes, et tu inter alios unum, ut scribis, pridie retudisti: et bene sapientum est ignorantium luce veritatis abstergere tenebras; et quod tibi verbo licuit, et preceptori meo litteris licitum est. Et sic, ubicunque vel quandocunque tales titulos legeris, adversus tales scriptos arbitrari debeas credo, non adversus te vel tibi similes, qui gnari estis et mites. Sed de hoc alias. Quod autem suades ut illi scribens suadeam, credo, si prestet Deus, verbis et in presentia me operam daturum: disposui enim, ni superveniat quod nondum viderim, circa finem mensis huius vel sequentis principium ad eum usque Patavum ire; et si quid iuxta votum de Scipione obtinuero, confestim ad te rescribam. Et quoniam in finem tendit epistola, longior, credito, dum calamum sumpsi, precor ut magistro Angelo de Ravello, optimo quidem atque venerabili viro et amico communi, me commendatum facias.
Et vale, amicorum precipue.
- Certaldi nonis aprilis.
Iohannes Boccaccius tuus.