206 |
epistolarum quae supersunt |
|
erat, sublatum est: Muse, quarum celesti cantu oblectabar aliquando tangentibus Marone et Petrarca nostro aliisque nonnullis sacro plectro castaliam lyram, obmutuere, et silet camerula quam consueram sentire sonoram; et breviter in tristitiam tendunt omnia mea. Stant tamen inter tot mala vivax oculorum acies, nec ulla adhuc infectus nausea stomacus, et post fricatam unguibus diu scabiem gratissima somni quies; his pauculum refocillor subsidiis. Remedia nulla michi sunt, nec hic medicus nec medela, etsi sit nulla michi fides in illis: vivo natura et appetitu ducibus. O miserum me! si me videris, vix agnosces: non oris habitus ille priscus, non oculorum letitia est; adeo ossibus impressa pellis, ut Erysithon videar potius quam Iohannes, et effectum corpus exangue cadaver quam animata congeries. Et sic quid de me futurum sit, ipse non video; mortem cupio, que non equidem intempesta foret; sexagesimum enim annum ago; satis, imo multum vixi, et vidi que proavi non videre mei, nec quid novi, etiam si duplicentur anni, videre queam iure expectare debeo, ni forte volitare montes et flumina in fontes redire speravero, quod ridiculum est. Si ergo veniat, minime egre suscipiam, ut iam afforet malorum finis omnium antequam gravior amicis efficiar. Et ne te ulterius afflictionibus meis afficiam, habes cur non scripserim, habes quid sentiam, et quid cupiam habes.
- Hucusque, miles inclite, ii ydus augusti, tribus tam paucis litteris diebus concessis continuis, scripseram: nec erat animus michi preter recommendationes aliquas superaddere, et insequenti die litterulam claudere. Sane novo et anxio eventu quod disposueram sublatum est. Nam eadem qua supra die, cadente iam sole, debilem fessum et vix spirantem ignita febris invasit repente tanto cum impetu, ut primo impulsu me victum crederem: et sic conscendi lectulum, ratus non amplius meis pedibus descensurum; et crescente nocte crescebat incendium. Ego autem infesto ardore et acri capitis dolore vexatus, suspiria emittens ignea et tenues quandoque voculas passionem testantes meam; non enim michi mos est mugitus emittere, ut plerique faciunt; huc illue ferebar queritans motu illo febrem ludere et