Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/206

200 epistolarum quae supersunt

paucis multa complectar, tanto complesti me gaudio, ut vix mei capax sim: et utinam non uti nubes nimio repleta spiritu et in brevissimum lumen, esto clarissimum, effusus e vestigio evanescam! Hic me timor angit, ut te, vir inclite, deprecer ut caveas ne te nimis impellat amor in meam laudem, nam ipse «sepe deos hominesque fefellit». Lauda parce, queso, velisque magis ut incognitus sed tutus consistam in pulvere, quam ex verticibus montium a vehementia ventorum forsan evellar et resolvar in auras. Inde, quoniam scribis te, me volente, librum vidisse meum atque legisse, et post multa me commendas quoniam liberali animo in publicum et absque dilatione emiserim, adverto, te non satis huius eventus piene novisse hystoriam. Portaveram, fateor, librum hunc de quo sermo, peregrinationis mee socium, non adhuc ut illum emitterem: non enim eum tanti iudicabam, quin imo disposueram, si daretur ocium, amovere ab eo quasdam notas, ut rebar, illecebres et, si possem, decentiori ornatu aliquo venustare eum. Et his diebus quibus primo tibi factus sum notus et tu michi, dum multa una cum illustri viro Hugone de Sancto Severino verba fecissemus, tibi dixisse memini quoniam cupiebam ut illum videres; demum procedente tempore, cum certior factus essem quam grandis tibi esset industria, quam multa tibi rerum notitia et ingenium perspicax et admirabile, et quam tua severa esset censura, conscius ineptiarum libri et puerile reputans tibi illum apponere, cum nil michi ex oblatione tibi a me facta, credo immemor, diceres, liberius mutavi consilium, nec ulterius de hoc tibi nec alteri feci verbum, quin imo tamdiu clam servaturus eram, donec, saltem pro meo iudicio, emendassem. Tandem, iam termino mei discessus adveniente, quomodo non recordor, factum est ut illum videret Hugo iam dictus, cui profecto nil negare possum quod iusserit. Is instantia maxima et precibus me renuentem fere benignitate sua coegit, ut illum sinerem donec copiam summeret, quod quantum adversus mentem meam fecerim, solus Deus vidit ex alto. Spopondit tamen vir inclitus, se non ante copiam cuipiam daturum quam apposuisset atque mutasset in suo quicquid ego in meo postea immutassem.