Della superstitiosa noce di Benevento/De Nuce maga Beneventana/Casus I
Questo testo è stato riletto e controllato. |
Casus I. De Lepra, et Isciade à lamia causata
◄ | De Nuce maga Beneventana | De Nuce maga Beneventana - Casus II | ► |
De Lepra, et isciade à Lamia causata pro Nuce Beneventana.
CASUS PRIMUS.
Petijt nobiliss. Dom. D. Iulius Vintimilia patritius Ard. Benev. Quomodo poterat expiratio illa lepram excitare? Ego aliud exemplum narrabam cum Sprenger. pag. 55 naturaliter enim in mestruosis mulieribus, vel cacoethicis vi contagij ex suo viro sanguinem corrumpendo, et evocando potest id causari, sed non affirmari approbe in casu nostro. Neque possumus dicere, quòd fuisset ex applicatione venenorum, quia praefagire non poterat, an mulier sibi morem gestura recusasset; Ergo tenendum est fuisse à Daemonis vi lamiae magistri, ira moti ad vendictam suae delusae ancillae. Probat id doloris isciadis causa, nempè ictus, qui ad ae humores crassos traxit vi daemoniaca. Addo etiam Dei permittentiam, ut mala familiaritas, nimia curiositas puniretur.
Curata fuit lepra ratione divina, et medica, inter haec persuasi offerenda vota, ac preces S. Ianuario nostro Episcop. impulsus miraculis leprae, quae corripiebantur, qui lascive dormitabant in suo cubiculo. Tum dicendam orationem leprosi Matt. 8. Marc. 1. Domine si velis, potes me mundare, quae cum medicis etiam auxilijs fuit curata, tamen post annum expiravit eodem tempore.
APPENDIX MURCHONO.
De mala conversatione prohibenda.
Difficilè quidem potest evadere, qui degit in regione pestifera, vel non humectari sub aquis, ità pravorum conversationes, quae leprosis, et morbis pestilentibus assimilantur, tactu, propinquitate, et aspectu nocentes. Sic optimè consuluit Ficinus. Memento denique effrenatos, et imprudentes, et malignos, ac infelices procul fugere, hi namque malorum pleni Daemonum, vel radiorum, malefici sunt, et tanquam leprosi, pestilentesque non solùm tactu nocent, sed et propinquitate, et aspectu, sanè propinquitas ipsa corporum animatorum putatur esse contactus propter efficacem vaporum exhalationem foris à calore spiritu affecto manentem. Maximè autem pestilens erit flagitiosorum familiaritas, atque crudelium 3. de tripl. re 23. ideò vulgò, Fà le spese al buono che ti ricorda.
Vir bonus est quis?
Qui consulta Patrum, qui leges, iuraque fernat. Non solùm conversatio dicta, sed pravi obiecti praesentia, turpiaque verba, et bonos vitiant mores. Lactantius spectacula cuncta damnavit lib.7. de cultu vero 20. Histrionum impudicissimos motus, Mimorum adulatoria de adulterijs, scenas corruptelas vitiosiores, comicas fabulas de stupris virginum, de amoribus meretricum fingentes, libidinum flammas, seù irritamina, quae omnia à veris zelosis Pastoribus, vel interdicenda, vel corrigenda. Narrat Plutarchus de amat. enar. de Strabone, qui Aristocheam formossissimam puellam nudam videns, in eam magno utriusque malo exarsit, sunt exempla ferè innumerabilia, ut in specul. exempl. in Prato Florido, et recordor Susannae, cuius visus mutavit senes in iuvenes Daniel 13. Davidis, et Bersabeae. Nec nos sumus Davide Sanctiores, vel Salamone sapientiores, vel Samsone fortiores inquit S. Hieronymus, idcircò oculos nostros avertamus, ne videant obiecta vana, et periculosa. Gēntiles etiam legimus haec evitasse. Augustus ex Svet. cap. 44. Foeminis ne gladia ores quidem, nisi ex superiore loco spectare concessit: Athletarum vera spectacula muliebrem sexum submovit, habes C. de repudijs, l. consensu, §. vir quoque licuisse marito repudiare uxorem, vel fine iusta, vel probabili causa fortis pernoctantem, vel Circensibus, vel Theatralibus ludis, vel arenarum spectaculis in ipsis locis, in quibus haec assolent celebrari se prohibente gaudentem, ut Semphronius suam repudiavit uxorem, quod ludos funebres spestasset, hinc rectè Lacedaemoni non solùm imagines, sed lilibros etiam Archilochi parum pudicos a sua Repub. iusserūt exulare, lib. 6, cap.3. Val. Max. nam.
Verba movent animos, oris lascivia pectus Pulsat, et in venus semina mortis agit. |
Leges Romuli erant, ut refert Plin. in vita, quòd qui coram foeminis obscaenum aliquod dixisset, non secus quàm homicida puniebatur, quod Iuris Consultus aemulatus, l. item apud Labeonem, §. qui turpibus, ff. de iniurijs, iniuriarum voluit teneri, qui cum muliere turpes sermones miscent, ideo cum S. Paulo Apost. ad Ephes. dicamus, Fornicatio autem, et omnis obscaenitas ne nominetur quadam, apud vos, sicut decet Sanctos, nam libidinosi sunt mortale peccatum, ut explicat lib. 9 d. 45. num. 39. contra Sanchez de Mat. t. 2. haec etsi de terminis tamen, ut utilia apponere licuit, plura forsan in historijs.