Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
Beneventana. | 71 |
libros etiam Archilochi parum pudicos a sua Repub. iusserūt exulare, lib. 6, cap.3. Val. Max. nam.
Verba movent animos, oris lascivia pectus Pulsat, et in venus semina mortis agit. |
Leges Romuli erant, ut refert Plin. in vita, quòd qui coram foeminis obscaenum aliquod dixisset, non secus quàm homicida puniebatur, quod Iuris Consultus aemulatus, l. item apud Labeonem, §. qui turpibus, ff. de iniurijs, iniuriarum voluit teneri, qui cum muliere turpes sermones miscent, ideo cum S. Paulo Apost. ad Ephes. dicamus, Fornicatio autem, et omnis obscaenitas ne nominetur quadam, apud vos, sicut decet Sanctos, nam libidinosi sunt mortale peccatum, ut explicat lib. 9 d. 45. num. 39. contra Sanchez de Mat. t. 2. haec etsi de terminis tamen, ut utilia apponere licuit, plura forsan in historijs.
CASUS II.
De Gibboso vi Damonis mutato in arenationem, seù ante pectus in convivio Nucis Beneuentana Mag.
Ir quidam Lombertus Alutarius in patria sua Altavillae decoctus Bene-