Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/82


Beneventana. 69

Difficilè quidem potest evadere, qui degit in regione pestifera, vel non humectari sub aquis, ità pravorum conversationes, quae leprosis, et morbis pestilentibus assimilantur, tactu, propinquitate, et aspectu nocentes. Sic optimè consuluit Ficinus. Memento denique effrenatos, et imprudentes, et malignos, ac infelices procul fugere, hi namque malorum pleni Daemonum, vel radiorum, malefici sunt, et tanquam leprosi, pestilentesque non solùm tactu nocent, sed et propinquitate, et aspectu, sanè propinquitas ipsa corporum animatorum putatur esse contactus propter efficacem vaporum exhalationem foris à calore spiritu affecto manentem. Maximè autem pestilens erit flagitiosorum familiaritas, atque crudelium 3. de tripl. re 23. ideò vulgò, Fà le spese al buono che ti ricorda.

Vir bonus est quis?

Qui consulta Patrum, qui leges, iuraque fernat. Non solùm conversatio dicta, sed pravi obiecti praesentia, turpiaque verba, et bonos vitiant mores. Lactantius spectacula cuncta damnavit lib.7. de cultu vero 20. Histrionum impudicissimos motus, Mimorum adulatoria de adulterijs, scenas corruptelas vitiosiores, comicas fabulas de stupris virginum,