Della superstitiosa noce di Benevento/De Nuce maga Beneventana/Cap. III
Questo testo è completo. |
Cap. III. De Nuce
◄ | De Nuce maga Beneventana - Cap. II | De Nuce maga Beneventana - Cap. IV | ► |
De Nuce.Cap. III.
Praesumptae, vel à cibo comestae cum caricis, et ruta pesti, ac lethalibus adversantur venenis, ac tantam vim habent, ut positus fructus inter fungos, et venenosos cibos quidque in eis virulentum effundat rapiat, et extinguat, ut Isid. sic omnibus cibarijs suspectis imponendus.
Largium esitatae latos lumbricos pellunt, cum caepa verò sale, et melle, canis, hominibusque morsui conferunt.
Tormina cum putamine suo crematae, et umbelico admotae sedant.
Cortex combustis, tricusque in vino, et oleo infantibus lunctus capillos elegantes efficit, alopecias replet.
Illinuntur mammarum inflammantibus, abscessibus, luxatisque cum exiguo melle, et ruta.
Sistit menses crematum, tritumque et cum vino ad motum, quod intra nuces clauditur.
Putamine nucis dens cavus inuritur, quò plures quis nuces ederit hoc facilius timeas pellit.
Folia trita cum aceto aurium dolori, et anginae cum ruta, et oleo.
Adversantur caepis, leniuntquè harum sapore.
Ad dentium pruritus utiles sunt.
Vetustarum autem nucum nuclei illiti gangraenas, carbunculos, aegylopas, ac alopecias commanducati, et impositi celeriter sanant.
Recentes stomacho minus nocent, dulciorcs enim sunt, quam ob causam alijs miscentur, ut acrimoniam auferant.
Oleum illitum livores tollit.
Nonnulli ad nervos etiam vulneratos utuntur.
Post pisces editae incidunt eorum viscositates.
Potest etiam stomacho aliquid vigoris acquirere, et ventrem cum garo sumpta (sl. viridi) mollire: quo circa non sine magna ratione clamar, cur
A populo saxis praetereunte petor? Si merui, videorque nocens imponitae flammae, |
Hinc Plin. l. b. 17. cap. 12. iam quaedam unbrarum proprietas iuglandum gravis, et noxia etiam capiti humano, omnibusque iuxta satis, et c. ac inferius subdit esse venenum. Faucium, et capitis dolorem afferunt, et tusses augent, et in calidis ventriculis in bilem mutantur, suntque stomacho inutiles, sitimque moveant, tum quia umbra arboris sit noxia non solùm hominibus, vel stantibus, vel dormientibus, quibus stuporem torporem, ac quandam sensuum gravitatem gignere soleant cum minore momento, ut Plinij verbis utar, foliorum vires in cerebrum penetrant, sed animalibus alijs, soloque ipsi, quod tetigit.
Sed cur umbra Nucis non ita nocet post multa circum verbere, et vulnera, frondibusque quisdam privata.
An quia aer verberibus dissipatur, motuquè calescit, ac animus animosior fiat? vel ab ijs partibus exanimatur insensibile virus, unde discussum non valeat in corporis ambitum penetrare? vel spiritus verbera aufugiunt certe viles, vel crassi, et c. ut Plautonici; ut Virg.
Tuque invade iam vaginaque eripe ferrum. Pro turpi obsequio, ac puerili vitio. Catul. |
Casisti nucibus, ac pro inesecrabile, nefandaquè sede tartareorum spirituum viroru,m foeminarumquè malignarum concilijs tripudijsquè.
Hinc populo saxis est praeterunte petenda.