Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/94


Beneventana. 81

Illinuntur mammarum inflammantibus, abscessibus, luxatisque cum exiguo melle, et ruta.

Sistit menses crematum, tritumque et cum vino ad motum, quod intra nuces clauditur.

Putamine nucis dens cavus inuritur, quò plures quis nuces ederit hoc facilius timeas pellit.

Folia trita cum aceto aurium dolori, et anginae cum ruta, et oleo.

Adversantur caepis, leniuntquè harum sapore.

Ad dentium pruritus utiles sunt.

Vetustarum autem nucum nuclei illiti gangraenas, carbunculos, aegylopas, ac alopecias commanducati, et impositi celeriter sanant.

Recentes stomacho minus nocent, dulciorcs enim sunt, quam ob causam alijs miscentur, ut acrimoniam auferant.

Oleum illitum livores tollit.

Nonnulli ad nervos etiam vulneratos utuntur.

Post pisces editae incidunt eorum viscositates.

Potest etiam stomacho aliquid vigoris acquirere, et ventrem cum garo sumpta (sl. viridi) mollire: quo circa non sine