Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
80 | De Nuce Maga |
bufonis, lacertis, felicis, ungis (ut Melamp. de phison.) num livido signo dextrae, vel sinistrae mammillae, vel lacerti, sed plura cap.de Fascino.
De Nuce.Cap. III.
Ux, ut arbor, et bonis, et malis proprietatibus fuit à natura dotata. Primo enim cultori praebet, annua poma suo, vocantur inglandes, ceù Iovis glandes glandibus antiquorum suaviores, quibus oleum exprimitur multis utile.
Praesumptae, vel à cibo comestae cum caricis, et ruta pesti, ac lethalibus adversantur venenis, ac tantam vim habent, ut positus fructus inter fungos, et venenosos cibos quidque in eis virulentum effundat rapiat, et extinguat, ut Isid. sic omnibus cibarijs suspectis imponendus.
Largium esitatae latos lumbricos pellunt, cum caepa verò sale, et melle, canis, hominibusque morsui conferunt.
Tormina cum putamine suo crematae, et umbelico admotae sedant.
Cortex combustis, tricusque in vino, et oleo infantibus lunctus capillos elegantes efficit, alopecias replet.