De antiquissima italorum sapientia/Conclusio

Conclusio

../Caput VIII/IV. De fortuna ../Appendice IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Caput VIII - IV. De fortuna Appendice

CONCLUSIO Operae precium — Summa operis capita. Habes, sapientissime Paulle Doria, metaphysicam humana imbecilliate dignam, quae homini neque omnia vera permittat, neque omnia neget, sed aliqua; Christianae pietati commodam, quae verum divinum ab humano discernat, neque humanam scientiam divinae, sed divinam humanae regulam proponat; experimentali physicae, quae nunc cum ingenti huinani generis fructu excolitur, ancillantem; utpote ex qua id prò vero in natura habeamus, cuius quid simile per experimenta faciamus. Etenim habes verare et lacere idem esse (cap. I, \ i): atque inde Deum scire physica, hominem scire mathemata (2 n), et ita neque dogmaticos omnia (§ ili); neque scepticos nihil scire (2 iv). Indidem genera ideas esse perfectissimas, ex quibus Deus absolute facit; imperfectas, ex quibus homo ex hypothesi facit vera (cap. II). Ex his ipsis probare a caussis esse ipsum efíícere (cap. III). Sed, quia Deus rem quamvis minimam infinita virtute facit, ut existentia actus et res physica est, ita rerum essentiam virtutemac rem metaphysicam esse, proprium huius doctrinae argumentum (cap. IV, \ i). Atque ita esse in metaphysica genus rei quae est virtus extensionis et motus, et iniquis sive extensis, sive motibus aequa subest; idque punctum metaphysicum esse, hoc est rem quamdam, quam ex hypothesi puncti geometrici contemplemur n); atque ipsis geometriae sacris Deum purissimam et infinitam mentem demonstrari ; inextensum Tacere extcnsa, excitare conatus (?m), componere motus (§iv), et quietum {l v) movere omnia (§ vi). Habes in hominis anima animum

(cap. V), et in animo mentem, et in mente Deum praesidere (cap. VI). Et mentem advertendo tacere (cap. VII, \ i) ficta, vel ex hipothesi vera humanam, absolute vera divinam n, íli, iv). Hinc ingenium homini ad sciendum seu faciendum datum (g v). Habes denique Deum (cap. VIII, g i) nutu seu faciendo velie (g lí): fando sive aeterno caussarum ordine tacere: quod nos ex ignoranza nostra dicimus casum (g m), ex nostra militate lortunam (i iv). Recipe in tuam fidem, rogo, haec Italorum de divinis rebus placita. Tuum enim est, qui ex nobilissima et maximarum rerum gestarum monumentis inclita Italiae familia prognatus es, et metaphysicae cultura doctissimus per Italiani celebraris.