De antiquissima italorum sapientia/Caput VIII/IV. De fortuna
Questo testo è incompleto. |
◄ | Caput VIII - III. De fato et casu | Conclusio | ► |
IV
De Fortuna
- Fortuna» unde — * Fortus» — Fortuna quid —
Mundus naturae respubiica—Quo sensu fortuna omnium regina. «Fortuna» sive prospera, sive adversa dicebatur; et tamen «fortuna» ab antiquo «fortus»,seu bonus, dieta. Quare postea, ut alteram ab altera separarent, «fortem fortunam» dicebant. Fortuna autem Deus est, qui ex certis caussis praeter nostram spem operatur. An igitur antiqua Italiae philosophia opinata est Deum bonum facere quicquid facit, et omne verum, seu omne factum idem sit bonum. Nos autem prae nostra iniquitate, qua nosmetipsos, non liane rerum universitatem spectamus, quae nobis adversantur, mala putemus, quae tamen, quia in mundi commune conferunt, bona sunt? Itaque mundus sit quaedam naturae respubiica, in qua Deus Opt. Max. commune bonum spectat ut princeps, certum quisque suum uti privatus: et ma- Ium privatum sit bonum publicum; et quemadmodum salus populi in republica ab hominibus fundata suprema lex est, ita in hac rerum universitate a Deo constabilita, fortuna omnium regina sit, seu Dei voluntas, qua universi salutem spectans, in privatis omnium bonis, seu peculiaribus naiuris dominatur; et uti saluti publicae salus privata loco cedit, ita conservationi universi bonum cuiusque peculiare posthabeatur, atque eo pacto adversa naturae sint bona.