De antiquissima italorum sapientia/Appendice

Appendice

../Conclusio IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Conclusio

APPENDICE PARERI PER LA STAMPA DEL DE ALITIQUISS1 MA ITA LO RUM SA PIELITI A

I

del revisore ecclesiastico

Reverendissimus pater abbas dominus Benedictus Laudati Casinensis videat et referat. Neapoli, 4 Augusti 1710. Septimius Palutius, vicarius generalis. D. P. M. Giptius, canonicus deputatus. Eminentissime Princeps, Inaccessam usque adhuc novamque metaphysicae methodum iuxta antiquum Italorum sensutn ex primitivarum vocum fodinis ab utriusque iuris doctore Io. Baptista de Vico, regio eloquentiae professore, consueta, qua pollet, industria elucubratam, auctoritate Eminentiae Vestrae, diligenter ac anitni voluptate examinavi; nihilque in eadem, quod ortodoxae fidei vel Christianorum morum puritatem laedat, deprehendi ; quare prae materiae novitate rerumque obscurarum dilucida brevique explicatione opusculum hoc dignum puto, si ita Eminentiae Vestrae placuerit, quod publicis typis mandetur; in eo etenim sapientiae amatores semina non pauca habebunt, ex quibus et aliis, quae vir doctissimus, Deo dante, promittit, faecundiores ad religionis cultum ac opera naturae contemplanda excitari possunt ideae. Neapoli, in monasterio Sancti Severini, die xxiv mensis Octobris 1710. Eminentiae Vestrae addictissimus servus D. Benedictus Laudati. Visa supradicta relatione, imprimatur. Septimius Palutius vicarius, generalis. D. P. M. Giptius, canonicus deputatus. G B. Vico, Operr - 1 . 13

[I Del censore civile Reverendus dominus Petrus Contegna videat et in scriptis referat. Gascon regens, Biscardus regens, Gaeta regens, Rosa regens. Argento regens. Provisum per Suam Excellentiara, Neapoli, 22 Octobris 1710. Mastei lonus. Excellentissime Domine, Legi librum, cui titulus: De antiquissima Italorum sapientia ex linguae la/inae originibus emenda libri tres utriusque iuris doctoris Ioannis Baptistae a Vico, Neapolitani, regii eloquentiae professoris \ et non solum in eo nihil offendi contrarium bonis moribus ac regali iurisdictioni, sed miratus suni arcanarum rerum profundissimam eruditionem, Divinae naturae, quantum homini licet, distinctam ac vividam expositionem. Auctor vero huius cultissimi libri Dei vim, tam creatricem, quain universitatis rerum gubernatricem, optimis rationibus probat: germana philosophandi libertas pietate coniuncta ab eo summopere promovetur; principia rerum subtili ac facili ratiocinandi methodo explicantur. Quin proinde nobilissimum opus ut typis mandetur omnino censeo. Neapoli, VII kalendar. Novembris 1710. Excellentiae Tuae addictissimus fatnulus Petrus Contegna Visa supradicta relatione, imprimatur, et in publicatione servetur regia pragmatica. Gascon regens, Biscardus regens, Gaeta regens, Rosa regens, Argento regens. Provisum per Suam Excellentiam, Neapoli, 29 Octobris 1710. Mastellonus.