Scola della Patienza/Urbanus VIII

../

../L'autore a chi legge IncludiIntestazione 12 dicembre 2021 75% Da definire

Geremia Dressellio - Scola della Patienza (1634)
Traduzione dal latino di Lodovico Flori (1643)
Urbanus VIII
Scola della Patienza L'autore a chi legge
[p. ii modifica]

VRBANVS

PAPA. VIII

Ad futuram rei memoriam.


E
XPONI nobis nuper fecit dilectus filius Hermannus Scheus Bibliopola Almæ Vrbis nostræ, quòd ipse quondam bon. mem. Francisci de Sales Episcopi Gebenriensis Tractatum de Amore diuino è Gallico, ac quondam Hieremia Drexelij Presbyteri Societatis Iesu opera è Latino in Italicum idioma respectivè translata imprimi facere intendit. Veretur autem ne alij, qui ex alieno labore lucrum quærunt, Tractatum, et opera prædicta sic translata imprimi facere curent, in ipsius Hermanni præiudicium. Non [p. iii modifica]indemnitati, ne ex impressione huiusmodi aliquod dispendium patiatur providere, illumque specialibus favoribus & gratijs prosequi volentes, et à quibusvis excommunicationis suspensionis, et interdicti, alijsque ecclesiasticis sententijs, censuris, et poenis à iure, vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absoluentes, et absolutum fore censentes. Supplicationibus dicti Hermanni nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati: Eidem Hermanno ut Decennio proximo durante, à primæva dictorum Tractatus et operum, dummodo tamen antea, à dilecto filio Magistro Sacri Palatij Apostolici approbata sint impressione computandum. Nemo tam in Vrbe, quam in reliquo statu [p. iv modifica]Ecclesiastico mediatè, vel immediatè nobis subiecto tractatum, opera huiusmodi,sfine speciali dicti Hermanni, aut eius heredum, successorum, vel ab eis causam habentium licentia, imprimere, aut ab alio vel alijs impressa vendere, seu venalia habere, seu proponere possit, valeat Apostolica auctoritate, tenore praesentium concedimus, et indulgemus. Inhibentes propterea universis, et singulis utriusque sexus Christi fidelibus praesertim librorum impressoribus, sub quingentorum ducatorum auri de Camera, amissionis librorum, et typorum omnium pro una Cameræ nostræ Apostolicæ, ac pro alia eidem Hermanno, et pro reliqua tertijs partibus, accusatori, et Iudici exequenti irremissibiliter applicandum, et eo ipso absque ulla declaratione [p. v modifica]incurrendum poenis, Ne decennio huiusmodi durante Tractatum, et opera huiusmodi, aut aliquam eorum partem tam in Urbe, quam in reliquo statu Ecclesiastico praedictis sine huiusmodi licentia imprimere, aut alibi ab alio, vel alijs impressa vendere, aut venalia habere seu proponere quoquomodo audeant, seu praesumant. Mandantes propterea dilectis filijs nostris, et Apostolicae Sedis de Latere Legatis seu Vicelegatis, aut Præsidentibus, Gubernatoribus, Prætoribus, alijs Iustitiae Ministris, Provinciarum, Civitatum, Terrarum, et locorum status nostri Ecclesiastici quatenus eidem Hermanno eiusque heredibus, et successoribus, seu ab eis causam huiusmodi habentibus in praemissis efficacis defensionis praesidio, assistentia, quandocunque ab eodem [p. vi modifica]Hermanno, seu alijs prædictis fuerint requisiti pœnas prædictas contra quoscunque inobedientes irremissibiliter exequantur. Non obstantibus constitutionibus, ordinationibus Apostolicis, ac quibusvis statutis, et consuetudinibus etiam iuramento, et confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roberatis, privilegijs quoque indultis, et litteris Apostolicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et approbatis, cæterisque contrarijs quibuscunque. Volumus autem quod præsentium transumptis, etiam in ipsis Tractatu, et operibus impressis manu alicuius Notarij publici subscriptis, et sigillo alicuius personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis eadem prorsus ubique fides adhibeatur, quæ adhiberetur præsentibus si forent exhibite, vel [p. vii modifica]ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die XXVI. Aprilis MDCXLI. Pontificatus nostri Anno Decimoctavo.



M.A. Maraldus