Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
Hermanno, seu alijs prædictis fuerint requisiti pœnas prædictas contra quoscunque inobedientes irremissibiliter exequantur. Non obstantibus constitutionibus, ordinationibus Apostolicis, ac quibusvis statutis, et consuetudinibus etiam iuramento, et confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roberatis, privilegijs quoque indultis, et litteris Apostolicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et approbatis, cæterisque contrarijs quibuscunque. Volumus autem quod præsentium transumptis, etiam in ipsis Tractatu, et operibus impressis manu alicuius Notarij publici subscriptis, et sigillo alicuius personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis eadem prorsus ubique fides adhibeatur, quæ adhiberetur præsentibus si forent exhibite, vel osten-