Rime (Andreini)/Quisquis es
Questo testo è stato riletto e controllato. |
◄ | Frontespizio | Dedica | ► |
Con Privilegio dello Stato di Milano, & d’altri Principi.
QUISQUIS ES,
QUAM VIDES, ET QUAM AUDIS
VENERARE.
ISABELLA ANDREINA comica est,
Seculi decus, theatri decus,
Socco et coturno.
Non minus suada, quam venus:
Æque specie, ac eloquio suada;
Æque eloquio, ac, specie venus.
Sed casta venus, et verecundiae stola ornata:
Non salo, et spumantium fluctuum rore;
Sed solo, novo musarum germine orta.
Hanc vides, et hanc audis.
Tu disputa, argus esse malis, ut videas;
An midas, ut audias.
Tantum enim sermonem vultus,
Quantum sermo vultum commendat.
Quorum alterutro aeterna esse potuisset:
Cum vultum omnibus simulacris emendatiorem,
Et sermonem omni suada venustiorem
Possideat.
Erycius Puteanus, Eloquentiæ apud
Mediolanenses Professor.
B. M. F.