Relatione della morte, et esequie del serenissimo principe Carlo/Epigramma

Epigramma

../All'illustrissimo, il S. Diego di Guzman di Silva ../Relatione della morte, et esequie del principe Carlo IncludiIntestazione 30 gennaio 2019 75% Da definire

All'illustrissimo, il S. Diego di Guzman di Silva Relatione della morte, et esequie del principe Carlo


[p. 4r modifica]

A D   I L L V S T R I S S I M V M

Eccleſiæ Saguntinæ Principem S. E. R. P. Car-

dinalem D. Didacum de Spinoſa, Regij

Senatus Præſidem ſupremum de fide

quæſitorem. patronum et ſingula

rem noſtrum Mœcenatem


Epigramma.


Gaudeo te legiſſe meos ter maxime uerſus
Spinoſa, a ſummo patre ſecunde Pater,
Quem uoluiße meis muſis intendere neruos
Ingenij lætum, gestio ſemper ego.
Talibus auſpiciis tutus ſuper aſtra uolabo
Vincam patrono te quoque Mœonidem
His me deuincto, timidis amor addidit alas
Verſibus, atque aures iuſsit adire tuas,
Te aſpirante celer ſecreta, Heliconis adibo,
Aonidis cunctis, parque Deabus ero.
Purpuree ergo pater regni moderator iberi,
Hæc famuli accipias munera prima tui.
Denique Neſtoreos ſuperes fæliciter annos.
Lætus & incolumis uiue, ſimulque uale.

[p. 4r modifica]

A D   I L L U S T R I S S I M U M

Ecclesiae Saguntinae Principem S. E. R. P. Car-

dinalem D. Didacum de Spinosa, Regij

Senatus Praesidem supremum de fide

quaesitorem. patronum et singula

rem nostrum Moecenatem


Epigramma.


Gaudeo te legisse meos ter maxime versus
Spinosa, a summo patre secunde Pater,
Quem uoluisse meis musis intendere nervos
Ingenij laetum, gestio semper ego.
Talibus auspiciis tutus super astra volabo
Vincam patrono te quoque Moeonidem
His me devincto, timidis amor addidit alas
Versibus, atque aures iussit adire tuas,
Te aspirante celer secreta, Heliconis adibo,
Aonidis cunctis, parque Deabus ero.
Purpuree ergo pater regni moderator iberi,
Haec famuli accipias munera prima tui.
Denique Nestoreos superes faeliciter annos.
Laetus et incolumis vive, simulque vale.