Quaedam epigrammata/Ad Falchettum
Questo testo è completo. |
◄ | Ad Briossum | Ad Baldraccum | ► |
XI
Ad falchettum
Legiadram mea stalla tenet, Falchette, cavallam,
quam quicumque videt percupit esse suam.
Stare parangono Gonellae nempe cavalli
posset, qui tantum pellis et ossa fuit.
Longior ipsius sex est magra schena cavezzis,
crustas de marzo sanguine semper habet:
quas polmoncellos vocat ars merscaltica crustas,
quas de pellibovo sella vodata facit.
An sit mula quidem dubitas, an sitve cavalla,
orecchias longas tres habet illa pedes.
Zardarum dicunt duplex genus esse, quod omne
possidet, in pedibus prima venire solet;
altera quando cavat sibi fraenum, meque pedestrum
linquens, calcagnis pagat eundo viam.
Cursito post illam, clamo: — Sta, bestia, pru, sta, —
fert mea bastonem dextra, sinistra briam.
Sed potius muro tunc possem dicere — Sta, sta; —
non audit quamvis grandis orecchia patet.
Dum curro, per mille cavas, per mille zapellos
casco, nam laqueat spronus uterque pedes.
Quando cavalco illam, mihi paret habere morenas,
et bogas pedibus rozza ribalda gerit.
Quum me scavalcat, morsu fugit inde cavato,
turchescos etenim vincere posset equos.
Et quamvis oculo nihil uno cernat, et altro
pochinum, nunquam decidit illa tamen.
Decidit illa nihil, quando sine pondere scappat,
sed portans aliquem tota stravaccat humi.
Incastellata est, non mancant rogna, spinellae,
denique quicquid habet digna cavalla boni.
Digna cavalla boni quod habet (pro pascere dico
moscones) dubitet nullus, haec ipsa gerit.
Ergo comprandi si cui foret ullula voia,
hanc emat, et faciat, sicut usanza, provam.
Est unum, quod sit poledrina, signale galantum:
vermibus haec alios semper amorbat equos.
Non patitur vermes senior, sed parvulus infans,
quapropter venas ungueo saepe suas.
Utilitas erit haec compranti, sola valebit
ledammo campos imboazare suos.