Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/196

190 quaedam epigrammata

Dum curro, per mille cavas, per mille zapellos
     casco, nam laqueat spronus uterque pedes.
Quando cavalco illam, mihi paret habere morenas,
     et bogas pedibus rozza ribalda gerit.
Quum me scavalcat, morsu fugit inde cavato,
     turchescos etenim vincere posset equos.
Et quamvis oculo nihil uno cernat, et altro
     pochinum, nunquam decidit illa tamen.
Decidit illa nihil, quando sine pondere scappat,
     sed portans aliquem tota stravaccat humi.
Incastellata est, non mancant rogna, spinellae,
     denique quicquid habet digna cavalla boni.
Digna cavalla boni quod habet (pro pascere dico
     moscones) dubitet nullus, haec ipsa gerit.
Ergo comprandi si cui foret ullula voia,
     hanc emat, et faciat, sicut usanza, provam.
Est unum, quod sit poledrina, signale galantum:
     vermibus haec alios semper amorbat equos.
Non patitur vermes senior, sed parvulus infans,
     quapropter venas ungueo saepe suas.
Utilitas erit haec compranti, sola valebit
     ledammo campos imboazare suos.

XII

Ad Baldraccum

Te nascente, dei nasum, Baldracche, tufarunt;
     Iuppiter in colera sic ait: — Oybo, quid est?
quae latrinia sapit? quae fex ammorbat Olympum?
     qua penetrat nostros parte carogna polos?—
Respondere dei:— Ventrem natura soravit,
     et qua forbiret pezza niuna fuit.—
Pezza niuna fuit, qua nasum retro netaret:
     quam bellus nostro tempore stronzus olet.