Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
648 | notae in librum alterum |
Minerva apud Homerum fere semper bellatrix in Iliade —
Semel pro prudentia.
[2] Quanquam apud Homerum, in Iliade, Minerva fere semper appelletur modo «praedatrix», modo «bellatrix» modo «urbium propugnatrix» — qua appellatone troiani obsessi eam invocant; et Minerva semper opponitur Marti, qui est plebeiorum apud heroes militantium character, et adest Diomedi, qui Martem vulneret [V, 856], et in contentione Martem saxo ferit [XXI, 404 sqq.] — semel1 prudentiae characterem facit, ubi narrat Minervam ademisse troianis mentem, qui equum dureum in urbein immisissent. Ex quibus locis manifesto conficitur Minervam esse characterem patrum armatorum, qui sunt sapientia rerumpublicarum domi in concilio, in concione, in quain prodibant armati, ubi proprie dieta Pallas; foris in bello, ubi proprie dieta Bellona; utrobique in ordine, ac proinde utrobique Minerva.
97.
(pag. 481, n. 2).
De Discordiae pomo mythologia— De pomis Hesperidum mythologia — Unde aureus Aeneae ramus? Turbarum agrariarum historia fabulae de Discordiae pomo tradita est, quae sane altius ab aureis Hesperidum pomis est exordienda, si Hercules in alio graeco orbe poma (quod porro traditum posteritati mansit), ut in alio oves, ut nuper in his Notis diximus, ab Hesperia ad suos portasse enarretur. Nam sane aurea in Hesperidum hortis poma pro frumenti messibus accipienda sunt, quia de nulla pianta alia veruni illud: quae asreas radices, aureum truncum, aurea folia, aureos fructus habet. Et, in illa vocum inopia, messes debuere «poma» dici: quia, cuin antea nullos alios nossent fructus nisi naturae, inter quae charissima poma, ut quae hyeme famelicis quam nux et glans essent maturiora, deinde hos
- ↑ Veramente, due volte: Il., V, 260; Od., XVI, 282 [Ed.].