Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/223


tertia epocha temporis obscuri 481

non aliam fuisse necesse est, quam ut nexus culturae transiret in nexum dominii, eius tamen cuius plebei compotes essent. Cum enim ii auspicia non haberent, ex quibus possent iure optimo habere agrum, et, ut haberent agrum, tamen auspicia habere non possent, uti iure naturae sine auspiciis matrimonia celebrabant et «parentes» non «patres» erant, ita quoque haberent naturale dominium, quod «bonitarium» iuris civilis interpretes antiqui, «possessionem» vero feudistae dicunt. Quod dominii genus cum hominibus natum est: quod tandiu habebant, quandiu fundos occuparent; sed, si inde exciderent, nullum ipsis ad eos vindicandos ius esset.

Prima nobilitatis ocia — «Decima herculea» quid?

[7] Et ita lex ad eos lata, ut agros colerent sibi sive haberent in bonis, qui tamen patrum essent optimo iure, iure fortissimo; et ita apud patres agrorum staret proprietas sive auctoritas, ut phrasi utar legis XII Tabularum, sed sub iure nexus, quod in plebeios tamen, non ultra pro cultura exercerent, sed pro tribuenda sibi certa frugum parte, ex qua coepere primulum patricii, virtute maiorum partis, per ocium frui, quae semper et ubique habita est nobilitatis nota praecipua. Eam frugum partem poetae «decimam Herculis» appellarunt. Atque haec est secunda lex agraria, qua libro priore1 diximus fundatas primas optimatium respublicas2.

Primi in terris legati — Primi legislatores significatione nativa.

[8] Atque heic primum extitere legati, qui, sagminum sanctitate protecti ne ab infensis plebibus violarentur, sancti iure maiorum gentium habiti — quod ius «fas deorum» passim poetae, historici, oratores vocant, — et ii primi, et significatione nativa, «legislatores» fuere, qui hanc legem agrariam ad plebem tulere3.

  1. Cap. CIV et sequentibus.
  2. Cfr. Notae, 97 [Ed.].
  3. Cfr. Notae, 98 [Ed.].