Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/72

330 pars posterior - caput iv

nata commercia, per quae, tanquam per rivos ex altero fonte — libertate — humanitas derivata. Unde videmus civitates commerciis celebratas humanissimas esse: a commerciis remotas, feriores.

Libertatis partes duae: dominium et tutela — Tres legum et
rerumpublicarum fontes primi.

[5] Huius naturalis libertatis partes duae sunt, quae ab ea, tanquam a suo trunco, diramantur: dominium et tutela. Nam qui liber est, saltem suae libertatis est dominus; et qui ab iniuriis se tueri non potest, servus est1. Quae sunt tria iura primaria, ex quibus omnes leges omnesque respublicas ortas vidimus2, atque adeo omnis humanitas condita est.

Auctoritas naturalis.

[6] Libertas enim est, ex qua homo proprius sive suus ipsius est, quam diximus esse naturalem auctoritatem3.


  1. Libro superiore, cap. CXXII.
  2. Ibidem, cap. LXXIII.
  3. Ibidem, cap. LXXXIX cum duobus sequentibus.