Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/71

CAPUT IV

DE ALTERO HUMAN IT ATIS PRINCIPIO: LIBERTATE

Unus homo liber, cetera mortalia serva.

[1] Porro unus homo cum libertate creatus a Deo est: cetera sine arbitrio serva. Unde Adae protinus creato in cetera mortalia a Deo summum arbitrium permissum.

Dominium, homine corrupto corruptum, pudore moderandum.

[2] Sed, ut per lapsum humana natura labefactata est, non prorsus extincta, ita et haec eius pars, nempe rerum arbitrium, non amissum est, sed corruptum, ita ut pudore esset moderandum. Iccirco Deus, cum scisset hominem peccaturum et ab honestate aeterna, prae naturae corruptae infirmitate, egestate et solitudine, ad parandas vitae fluxas utilitates traductum iri, pudorem ei attribuerat, quo utilitates moderaretur.

Libertas naturalis quae? — Qui homo natura «suus»?—
Servitus naturae definitur.

[3] Moderatum utilium rerum arbitrium naturalis libertas est1, ex quo homo dicitur «suus», proprius; uti quod id aliena est potestate aut dominio dicitur «alienum». Unde naturae servitus est, qua homo pecuniae, libidini, honori vivit serviliter mancipatus.

Suitas originaria quid? — Ex libertate commercia, ex commerciis
humanitas exculta.

[4] Ex hac hominis suitate, quam «originariam» dicere eleganter possis et libertatem naturalem definivimus, sunt

  1. Libro superiore, cap. LXXI.