Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
560 | pars posterior - caput xxxiv |
Aetas romanae virtutis.
[14] Haec triplex custodia intente habita est a patribus usque ad aetatem qua «nulla virtutum feracior» narratur a Livio 1, hoc est usque ad bellum punicum secundum; qua aetate, ut refert Sallustius2, quae ex ea custodia inter plebem et patres extitere certamina composita sunt.
A romanis in Cartilagine orbis devictus.
[15] Unde, mox devicta et excisa Cartilagine, orbis terrarum imperium est romanis constabilitum. Nam victoriae romanae, corrupta dein republica, consecutae, quibus reliquas terrarum orbis gentes devicere, eae tanquam carthaginiensis victoriae praemia fuere. Atque id est quod Plutarchus aliique scribunt: romanos iure gentium orbis terrarum dominos factos.
Historia, politia et iurisprudentia romanae uno spiritu continentur.
[16] Igitur, uti libro superiore3 diximus ex custodia iuris privati apud patres et desiderio libertatis apud plebem iuris- prudentiam in terris natam apud romanos, ita ex custodia iuris publici a patribus et desiderio eius aequandi apud plebem nata omnis magnitudo romanorum.
Clavis universae romanae historiae.
[17] Et haec est, ut ita dicam, clavis historiae romanae universae, sine qua hactenus et historicis et politicis et iurisconsultis omnibus occlusa fuit. Quod patria potestates, tyrannice in liberos fortissimis exemplis exercita, firmabat tyrannidem in clientes, qua vel de eorum tergo, quemadmodum Sallustius, loco citato4, tradit, «regio more» sumerent poenas: cui quasi nativae dominationi clientes nexu dominii con-
- ↑ IX, 16 [Ed.].
- ↑ [Exordio et] lib. III Historiarum, apud divum Augustinum, De civitate Dei, cap. 16 [corr.: II, 18].
- ↑ Cap. CLXXV.
- ↑ Cfr. invece, S. Agostino, De civ. Dei, I, 28; nonché Livio, X, 9 [Ed.].