Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/206

196 caput clxxv

reipublicae optimatium commune fuit, quod nos alibi disseruimus1, ut patricii, quorum virtute maiorum respublica fondata erat et quorum ferocia ad bellorum usus est necessaria, iustitiae studiis potius mitigarentur quam otio et iniuriis insolescerent, et una opera populus iuris religiosissimus esset.

Nam illa respublica beatissime agit, in qua legum, ut ignoti numinis, religio cives tenet: ita enim disciplina urbana non minori severitate custoditur quam militaris, qua nefas est militi caussas imperii requirere, et solae eius partes sunt id alacrem expectare, impigrum exequi.

CAPUT CLXXV

IURIS ROMANI PRAESTANTIA

Magnitudinis romanae caussae praecipuae:
custodia libertatis a tribunis plebis, custodia iuris a patribus.

[1] Sed ea gloria romanorum propria fuit, quod altitudo animi plebis romanae, quae non ferebat patrum iniurias, et invicta virtus, qua optimates ordinem tuebantur, effecere plebi romanae secessionum necessitatem, per quas a patribus, ne in vacua regnarent, tribunos plebis cum illa sanctitate constitutos expressit libertatis romanae custodes, quibus patres se opposuere custodes iuris.

Laus legi XII Tabularum asserta.

[2] Atque ex hac, aequis viribus, et quidem summis, utrinque adversante, et libertatis et iuris tutela, inter cetera praeclara, quae libro secundo exponemus, factum est ut plebe, incerti iuris pertaesa, quod diu, ut Pomponius momentose tradit, «passa» est2, et ius omnibus aequum expostulante, id lege XII Tabularum retulere, quam et hoc libro perstrictim et libro

  1. Libro De nostri temporis studiorum ratione cum antiquorum collata.
  2. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 3 («Exactis»).