Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/277


quinta temporis obscuri epocha 535

patet, unam magnam civitatem constitutam, cuius municipes solae potestates civiles sunt (bella enim, paces, foedera tractare, legationes mittere, inferioribus vetitum), atque huic magnae civitati, quam vix tandem, subtilibus rationibus ex communione rationis et veri, stoici intellexerunt, Deum praeesse, a quo bellorum et pacis iura orta agnovere. Quem in bellorum indictionibus iudicem summum appellabant ilio carmine: «Audi, Iupiter», et in pangendis foederibus «fractorum foederum vindicem» imprecabantur, ut libro priore1 diximus, et maiorum gentium implorationibus, obtestationibus in clarigationes et consecrationibus in imprecationes contra foedifragos productis. Sic, inter homines summos aequales statu exlegi recurrente, quia nulla humana societas stare potest sine regimine, ut diximus libro priore2, theocratia inter gentes rediit, quae principes summos doceret iura naturae, quibus solis tenentur, ad quae servanda, quando domi cogi possunt a nemine, foris ad ea agnoscenda belli vi cogerentur.

Rerumpublicarum recursus sane admirandus.

[33] Cumque ex theocratiis patriae potestates, e patriis potestatibus clientelae, e clientelis optimatium respublicae, e rebuspublicis optimatium regna mera et respublicae liberae provenissent; rursum regna mera et respublicae liberae ad respublicas optimatium, quae tutela constant, ut, non cupiditate, sed tutela imperiorum iusta bella gererent; respublicae optimatium ad clientelas, quatenus in bellis arma praesidio, non exitio, generis humani tractarent; clientelae ad patrias potestates, ut potestates civiles, tanquam summi rerumpublicarum patres, aequo violentiae iure inter se agerent; patriae potestates ad theocratias rediere, ut, ceu patres exleges, sub imperio unius summi Numinis regerentur, et victoriis, tanquam summi Numinis auctoritatibus, acquiescerent.

  1. Cap. CLVI.
  2. Cap. XLIX et seq.