Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/169


caput clvi 159

rum liberarum procuratores, qui in commune consulunt, «Status» vocant, quia ea respublica statu rerum maxime vivit, prolatu rerum corrumpitur. Et quanquam in Indias mittunt colonias, id tamen non respublica sed mercatura facit, et vis commercii eas principi genti coniungit.

In bellis foederatis optimatium respublica recurrit,
aequali foedere tamen.

[3] Hunc rerumpublicarum recursum expressiorem in foederatis bellis cernere est, in quibus princeps foederis, ut Agamemnon Graeciae foederatae contra troianos apud Homerum1, non plus iuris in bello habet quam domi rex in optimatium republica. Foedera autem heic aequalia, hoc est inter aeque summas potestates inita, accipio: nam in foederibus inaequalibus, ut inter romanos et romani nominis socios, respublica manet eius qui in foedere superior est.

Validum argumentum primas in terris respublicas fuisse optimatium.

|4] Haec quae heic dicimus de rerumpublicarum recursu satis ostendunt primas respublicas in humana historia fuisse optimatium, ea ratione, quam tradidimus, ex pluribus summis imperiis familiaribus compositis natas, si verum illud quod vulgo aiunt: res ex quibus caussis principio nascuntur, in easdem tandem resolvi.

CAPUT CLVI

DE DIVINO IURIS CIRCULO

[1] Quin per has caussas ipsa imperia familiaria a falso iure divino per divinationem apud gentes, uti nos supra descripsimus2, orta esse, docet perpetua bellorum ratio: quod ubi plures summae potestates bello, ut diximus, se agnoscunt

  1. Vide Notas, 22 [postilla marginale].
  2. Cap. CXLIX, § «Sed et» [6], in fine.