Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
280 | pars prior - caput iv |
licuit, iterum coaluere: altissimarum rerum contemplatio et consilia conservandae humanitatis. Itaque religionibus fundatae gentes et genus humanum propagatum.
Religio deistarum falsa demonstratur.
[11] Insuper, quia originis vicium humanam naturam corrupit1, ea divino auxilio supra naturam comparato restituí oportuerat, cum natura non posset. Sed dixi «ut per corruptam naturam licuit»: nam civiles gentilium religiones falsas satis se ipsae redarguunt; religiones gentilium philosophorum ex nostris principiis ita confutantur2: — Sentio meam mentem finitam, namque innumera non intelligo: at per ideam ordinis aeterni ego aeterna agnosco vera, per quae cum infinitis intelligentiis, si usquam infinitae essent, communico. Quare idea ordinis aeterni idea mentis finitae non est, et mentis tamen eam esse oportet, cum per ideam corporis me intelligam circumscriptum et limitatum. Est igitur mentis infinitae: mens infinita Deus. Atqui ea mens mea non est, quam finitam intelligo. Igitur omnes deistae falsi, qui putant Deum, infinitam mentem in infinito corpore, in me, dum cogito, formam peculiarem partis induere.
Fidei christianae demonstratio.
[12] Insuper, quia originis vicium humanam naturam corrupit, eam, cum iam natura amplius non posset, divino auxilio supra naturam comparato restitui necesse fuit. Vicio originis homo aeterni veri cognitione pura mulctatus: igitur aeternum verum, humano generi ut repararetur, ratione supra naturam comparata, non argumentis, sed per unam mentis virtutem — fidem — erat restituendum.