Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/58

48 capita xxvi-xxx

CAPUT XXVI

Haec rationis reginae servitus, haec subditae voluntatis dominatio, haec affectuum in rationem rebellio, atque adeo haec omnia extra suum quaeque locum, quem ex aeterno rerum ordine decenter sortita erant, est animi corrupti turpitudo.

CAPUT XXVII

Haec sensuum sapientia est stultitia humana.

CAPUT XXVIII

Haec ignorantia veri est scaturigo omnis humanae infelicitatis.

CAPUT XXIX

Cum enim quae corpore constant corpore apprehendantur, corpore teneantur

— Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res; —

cupiditas, quae est animi labes a corpore contracta, animi quoque labem aliam contractam a corpore sociam sibi ascivit, phantasiam, quae suis imaginibus, quas per sensuum occasiones depingit, affectus animi movet et armat, quibus cupiditas rationem aggreditur, oppugnat ac deiicit.

CAPUT XXX

Hinc stultis illud est aeternum odium sui et, vel in iis qui vulgo beati videntur, de corporis voluptatibus in voluptates nunquam cessans sui fuga. Hinc illa effusa gaudia abeuntia tandem in luctus; hinc spes inanes; hinc vota misera; hinc vani timores; hinc serae poenitentiae; hinc postremo illi stultitiae heautontimorumeni1, qui de se ipsis sumunt perpetuas poenas.

  1. Cosí corretto, nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms, «heautontimorumenones» del testo [Ed.].