Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
458 | pars posterior - caput xxi |
descendit, uti et postea Theseus, dictus «Hercules alter»: uti frumentum satura terrae demissum est, Ceres Inferis abdita, et Dis inferus deus1; unde eos agros cultos terminis distinctos principio dictos putem «ditiones», quae postea «territoria» a iurisconsultis sunt appellata2. Cerbero catenas iniicit: hoc est caninam hominum impiorum impudentiam coercet. Et ab Inferis educit: hoc est a sepulchris arcet qui cadaverum carnibus et tabo non vescatur.
Asylorum origo.
[25] Idem tyrannorum extinctor: quod, hac victoriarum fama3, qua optimi cluebant, erectos infirmiores ad «inclytos» latinorum, ad graecorum «hercules», ab violentorum iniuriis, confugisse necesse est, qui, pro infirmiorum tutela, violentos, si obsisterent, occidebant. Et sic inclytorum ditiones asyla sunt profugis constituta, quorum primum Cadmus, quem diximus alibi primorum urbes condentium characterem, Thebis constituisse narratur. Quare, non ex «vetere condentium urbes consilio», ut Titus Livius ait, sed a miserorum misericordia, atque adeo ipsa natura humanitatem dictante, asyla sunt introducta4. Itaque inclyti civitates primi fundarunt: Hercules spartanam, cuius posteri, Heraclidae, rexerunt; Theseus, ut Plutarchus narrat, magnus Herculis imitator, atheniensem.
«Ara» unde? — Unde «urbs»? — Unde «hara»?
et «haruspicina»? et «arx»?
[26] Namque haec asyla principio «arae» dictae indidem, unde «arare», et «urbes» ab «urbo», aratri curvatura, unde est et «urbare», aratro definiret5. Itaque asyla fuere terrae quae a fortibus aratro erant designatae. Ex qua ipsa origine «hara», septum pecudum, unde postea «hara» pro «victima»,