Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
644 | notae in librum alterum |
tem novem post annis venturam; et graecos, dum graviter cum troianis ad naves pugnant, a supervolante aquila caesum anguem, qui inter ipsos deciderat, accipere omen se troiana terra potituros [Il., II, 222-5; XIII, 200 sqq.].
83.
(pag. 459, n. 3).
Mythologorum error.
Et serpentes Mercurii caduceo involuti, et Medusae capilli in angues conversi, et Chimera, qua parte draco erat, ut hoc libro et Notis infra. Quin ab ipso Hercule non semel angues memorantur extincti, ut a puero in cunis discerpti, quia in agricultura heroum pueritia versata est, sive terrarum subactio fuit prima heroum aeruinna: ab eodem caesus draco, qui Hesperidum hortos custodiebat (ut inferius in Notis quoque), quae forsan in aliis Graeciae orbibus aliae ab hydra fictae sunt fabulae. Et ita, ob horum ignorationem characterum, serpentes, draco, hydra ex uno plures Herculis labores facti.
84.
(pag. 460, n. 1).
Nota reipublicae optimatium, ordinis opulentia.
A quo [Dite] primi agrorum domini primi «dites» sive «divites» fuere: unde respublicae, quae postea ex his ditibus conflatae sunt, optimatium fuere, quarum nota praecipua est ordinis opulentia. Quae est ratio cur lege agraria patres dicebant rempublicam romanam labefactari.
85.
(pag. 460, n. 2).
Italice «Signorie». Ut his ipsis de caussis veneta respublica orta, vocabulo maxime proprio, «Signoria veneta» appellatur, et «Dominio veneto» eius ditio.