Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
notae in lubrum alterum | 639 |
foeciales regiis insignibus, quae appellant «blasone», sustinent regnorum personam, quam definire possis «maiestatem». Hinc ius personarum, heroum proprium, diu plebibus incommunicatum, ut infra, ubi de Iege XII Tabularum, late est dissertatum, et iura ab hac origine romanis «nomina» dieta mansere.
71.
(pag. 438, n. 1).
Iuramentum priscis pro deo habitum — «Iusiurandum» unde dictum?
Quae [religio] tanta apud primos homines fuit, ut Homerus iuramento quandoque, tanquam machina, utatur, qui indissolubiles natura fabularum nodos dissolvat, ut quum Circes iurat Ulyssi se eum in porcum haud esse commutaturam [Od., X, 345]: ita ut, ubi iusiurandum interponeretur, ibi Iovem adesse crederent. Cuius religionis bellissimum vestigium servavit romanis ipsa vox «iusiurandum», ea vi qua «ius» neutro genere successit pronomini «hoc», de quo alibi nobis poeta [Ennius, ap. Cic., De nat, deor., II, 2]: Aspice hoc sublime cadens, quem omnes invocant Iovem; unde postea factum «Ious Iovis» Iupiter, et «ious iouris» ius ipsum.
72.
(pag. 439, n. 2).
Inter rudes ius scriptum — Homericae aetatis ruditas.
Uti cottidie observamus homines paullo rudiores, si quid iis mandaveris et ut ipsis dictum sit explicare non possint, id sane neque per aliam aequae neque adeo maioris utilitatis rationem gerere, seque excusare quod illa alia ratio ipsis diserte mandata non sit. Qui mos heroicae ruditatis apud Homerum inter deos, nedum inter homines, observatur, qui sibi ab aliis mandatas orationes iisdem omnino verbis conceptas, ac ne virgula quidem mutatas, perferunt aliis.